Raffaele Zovenzoni Istrias 2, 85

Testo base di riferimento: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea


Iacopo Antonio Marcello equiti clarissimo

Diis aram, Dryades, caespite patrio

Instaurate, boves cornibus aureis

Huc laeti properent: fulgeat ignibus

Aether thuricremis: huc pueri piis

5

Mixti virginibus carmina concinant,

Fundentes calathis cum viola rosam.

Huc Liber veniat non sine pampino

Et thyrsum Thyades et quatiant comas,

Huc et, Pallas, acri pectora gorgone

10

Horrens terribiles exue viperas,

Laeto casta tegens corpora coccino

Dulces nec sileas cum cithara modos,

Nec tu Phoebe lyram desere, nec tuos

In sacris numeros: cum tunica veni

15

Candenti, retegens lauriferum caput,

Et duc Pierides, duc hederis comas

Cinctas Pegaseis: quae superos canant,

Dum centena cadet diis hecatonba bos.

Et iam pompa venit: cernimus inclytos

20

Audimusque choros: da manibus puer

Lymphas, da lituum, et frugibus inclytum

Cultrum: iam iugulos admoveant boves.

Qui te praesidium, sidus et aureum

Ostendere meis luminibus favens?

25

Quod me dum latuit, perpetuum fuit

Nox: testor scopulos, acroceraunia,

Et Scyllam canibus quam tulimus trucem

Et diris pelagus syrtibus invium.

Nunc tu portus ades, quo mea lintea

30

Intendunt Zephyri: iuvat ancoram

Commendare tribus funiculis gravem.

Hanc, Marcelle, tuis excipias ratem

Oramus gremiis: nos obiter sacris

Donati foliis et cithara tuas

35

Laudes Maeonio carmine fortius

Dicemus. Radians intonuit polus:

Laetis accipio vultibus omina.

Combustum satis est, tollite cymbia

Et velum, famuli: more litavimus.

40

Rex Marcelle vale, Romuleum decus.