Laurentio poetae clarissimo
I, mea musa, vocat summa de puppe magister,
Iam data sunt geminis pocula Tyndaridis:
Ecce procul crepitant zephyri, caeloque rubentes
Cernimus aurorae iam properare rotas.
5
Forsitan aspicies miserandam in collibus urbem,
Quae tamen, heu, patria est semisepulta mihi.
Hanc iubeas salvere meo tu nomine laetis
Ominibus: porro perge, Thalea, Polam.
Laurenti invenies venerandas protinus aedes,
10
In quibus Aonides carmina docta canunt.
Cumque sacrum caput aspicies quod cinxit Apollo
Frondibus augustis, haec, mea musa, refer:
"Ecce, Zovenzonius tua nos ad limina vates
Misit, ut hoc habeat carmen, amice, tuum.
15
Id quanti faciat nostros adverte labores,
Iussit enim Venetis solvere littoribus".
Haec ubi dicta, dabis felicibus oscula labris,
Inde domum referas quod tibi reddiderit.
Iam revocaris, abi: non te, mea musa, morabor
20
Amplius: i felix et, mea musa, redi.