Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 1, 12

Reference basis text: L. Juhász, 1934

Editing of the digital edition: F. Boschetti


12. ad irrisorem amantum

Te moneo, quisquis miseros deludis amantes,

      Desine, vindictae nam gravis ultor adest:

Vltor adest iaculisque ferox facibusque Cupido,

      Quem timet et magni regia summa poli.

5

Nanque, mihi stimulus, memini, cum nullus inesset

      Cum foret in vacuo pectore nullus amor,

Ridebam, si quis duro male captus Amore

      Passus erat Veneris subdere colla iugo.

Saepeque dilectam cupidum vidisse puellam

10

      Detinui, dominae dum studet ille suae,

Nescius, ah demens, maneat quae poena nocentem,

      Puniat ut Veneris mox ea facta puer.

Nam me pro meritis, video, pro talibus ausis

      Fixit arundinea cuspide durus Amor,

15

Durus Amor, qualem sensit, quo tempore laetos

      Admeti, Phoebus, pavit, Apollo, greges.

Sic modo, qui liber miseros ridere solebam,

      Nunc agit arbitrio pulchra puella suo.

Haec facit, ut macies cunctos tenuaverit artus

20

      Et mea sic teneat pallidus ora color,

Vt, quos nunc videam dulci tabuisse veneno,

      Hos lachrimans dicam, contigit asper Amor.

Ergo nullus erit posthac mihi laesus amator

      Bellaque cum tanto nulla gerenda deo,

25

Ne modo, cum sit opus simili mihi saepe favore,

      Officiant causae verba superba meae.