Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 1, 9

Reference basis text: L. Juhász, 1934

Editing of the digital edition: F. Boschetti


9. ad Laurentium Medicen in Lauram Petrarcae

Cum tibi nobilitas vitae sit iuncta modestae,

      Cum sit in excelso pectore simplicitas,

Cum gravis aspectus sit, mens animusque benignus,

      Cum tibi condita sit gravitate lepos,

5

Qui, deus, est reliquis late fulgentior astris,

      In te congessit, quicquid honoris habet,

Atque ita tot dignam fecit te, diva, supremis

      Laudibus et tantum iunxit ab arte decus,

Vt, bene si quis eas cupiat memorare poeta,

10

      Quamvis divinus, non queat ille tamen.

Tu sis pulchra licet formaque insignis honesta,

      Te tamen ornatus non minor artis habet.

Abs te quin etiam gestus, pulcherrima, talis

      Gignitur, ipsa tacens ut videare loqui.

15

Nescio, luminibusque tuis quae causa sit, ut nox

      Clara sit et, cum vis, sit sine luce dies,

Cumque voles, facies, mel ut videatur amarum,

      Dulce sit utque, mihi triste quod ante fuit.