Raffaele Zovenzoni Istrias 2, 34

Reference basis text: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Editing of the digital edition: P. Mastandrea


Divae Lamprae virgini lepidissimae

Exuit heu viridem profugo me Lampra lacernam

      Pallaque maerentem squallida vestit heram.

Pro dolor, illustres foedat mea Lampra capillos

      Duraque purpureas dissecat ungue genas:

5

Quidque? at Adriacis nigros delphinas ab undis

      Orat ut huc miseram longa per alta vehant.

Saepius et superos miseris testata querellis

      Rumpere virgineos destinat ense sinus.

Hoc ego, di, merui, sunt haec mea sacra quotannis?

10

      Haec data sunt vestris pinguia thura focis?

Frangite crudeles mea stamina, frangite Parcae,

      Iris et invisam vellat acerba comam.

Vel tu, magne deum, caput hoc precor igne trisulco

      Vre, vel elysiis si libet adde choris,

15

Nam mea me stygias comes usque sequetur ad undas

      Lampra, nec audenti terror Avernus erit.

Tantale, tu fluviis, tu parces, Sisyphe, saxo:

      Nullus et interea viscera vultur edet.

Eumenides posito gaudebunt verbere dirae,

20

      Orchus erit felix hac veniente dea.

Tuque, Charon, Stygia dominam dum traicis alno

      Sancta cave manibus tangere membra tuis.

Fallimur? an pelagus delphina rotare per altum

      Cernimus? ecce humeris gaudia nostra vehit.

25

Lampra, quis Hadriacis te, spes mea, credidit undis?

      Tune venis tantum per mare, tune venis?

Parcite, di superi, vestros si laesimus ignes:

      Parcite, pro laesis bina iuvenca cadet.

His liceat scopulis et amoena vivere silva,

30

      Hic precor o tecum, Lampra, mori liceat.

Iuppiter intonuit: felicia signa videmus:

      Littore nos dudum Lampra recepta vocat.