Raffaele Zovenzoni Istrias 2, 28

Reference basis text: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Editing of the digital edition: P. Mastandrea


Porcio Romano poetae clarissimo

Porci, Romano sate sanguine, dia Catonum

      Progenies, Phoebi spiritus Aonii,

Quin canis arma duces vectasque per aequora turres,

      Quas Venetum sanctae diis posuere manus?

5

Hoc te posteritas omnis virtusque precatur,

      Hoc spectata fides, hoc iubet ipse deus.

Solus enim poteris galeatum ostendere Martem

      Et currus, hastas Gorgoneumque caput;

Solus et immanem bello deducere Turcum,

10

      Et poteris Thanain luniferosque Phrygas.

Ecce Sigismundus nostras Malatesta phalanges

      Dux agit augurio cui Iovis ales adest.

Nec minus in longis lux Lauredana carinis

      Splendet, et huic felix Ennosigaeus erit.

15

Pone tropaea: mari medio de puppe praeusta

      Turcorum spoliis dives arena fluet.

Hoc age, nos viridem Cyrrhae de vertice laurum

      Texemus, capiti serta dicanda tuo.