Naldo Naldi elegiae ad Laurentium Medicen 1, 5

Reference basis text: L. Juhász, 1934

Editing of the digital edition: F. Boschetti


5. ad Albam

Nunc blandi flores, quos candida protulit aestas,

      Frigoribus languent quilibet ecce novis.

Gutture non liquido carmen modo cantat hirundo,

      Territa sed nostros iam fugit ipsa Lares.

5

Nunc sata nunc rigidis aquilonibus aspera torpent,

      Frondibus arboreis nunc suus extat honos.

Nunc horret gelidis concretus nubibus aer,

      Nunc riget algenti terra perusta nive.

Nunc Veneris ponunt animantia cuncta furorem

10

      Nec iuvat in furias ulla venire novas

Idaliasque tenet iam nunc Venus aurea sedes

      Et tepidum mavult nunc habitare nemus.

At crudelis Amor nostro non cessat ab igne

      Comburens facibus tristia corda malis

15

Nec gelidae possunt Arcturi sidere noctes

      Flammarum vires extenuare graves.

Ipse licet Boreas glacie praecinctus et acri

      Frigore concretas sistere cogat aquas,

Non tamen hunc adeo poterit sedare calorem,

20

      Vrat ut, heu, miserum me minus asper Amor.

Alba, tuum quid nunc talem male perdis amantem?

      Ossa quid in cinerem versa videre cupis?

Non tibi sic omnes forma praestare puellas

      Concedunt pensis mollia fata suis,

25

Duritia cupias ut saevas vincere tigres,

      Durius aut si quid gignere terra potest.

Si miserum credis tot posse incendia ferre

      Hic, ubi vere novo cedere coepit hiems,

Falleris et fidum frustra revocabis amicum,

30

      Ignis edax cum me verterit in cinerem.