Raffaele Zovenzoni Istrias 2, 12

Reference basis text: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Editing of the digital edition: P. Mastandrea


Foresto physico maximo

Natus eras musis sacroque, Foreste, corymbo,

      Natus et ad dulces Bellerophontis aquas,

Carmine qui illustri Venetos memorare triumphos

      Debueras, Latium Sforzigenamque ducem,

5

Debuerasque piam quae nunc tenet aequora classem,

      Debuerasque Getam luniferosque Phrygas.

Vel tibi si genius teneros suaderet amores,

      Dixisset vatem te Cytherea suum.

Carmine tu poteras tetricam movisse puellam

10

      Optassetque tuos nuda Diana toros.

At tu qui medicas exerces, pro dolor, artes,

      Sis licet et Paeon Philiridesque licet,

Quid tibi cum scaphio? quid cum vernalibus herbis?

      Est tibi fas dulcem solicitare lyram,

15

Est tibi fas hederis et cingere tempora lauro,

      Quippe novem veniunt ad tua vota deae.

Verum si potior tibi cura, Foreste, medendi,

      Da puerum musis qui tibi natus heri.