Raffaele Zovenzoni Istrias 2, 1

Testo base di riferimento: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea


Ad divum Ioannem Inderbacchum

Quid conflasse graves iuvat, Inderbacche, columnas

Porticibus, viridique, trabes crustasse cylindro?

Sit licet et paries Pario de marmore, et arte

Phidiaca caelatus, ubi sit cernere terras

5

Et mare ceruleum coelique micantia signa,

Sit nemus Hesperidum iuxta rivique cadentes,

Sint et aves variis complentes cantibus auras:

Adde sub imperio populos urbesque beatas,

Adde duces simul et portantes fercula reges,

10

Quid, quaeso, post fata dabit tibi tanta potestas,

Si simul in cineres cum corpore nomen iturum est,

Nomen et hac vita pretiosius? hoc fuit olim

Quod Decios Paulosque neci devovit et ambo

Scipiadas, pulchramque tulit tibi, Regule, mortem.

15

Atqui Romulidas ante et vetus Illion ante

Cadmeumque pecus sola pro laude cruorem

Effudere viri: frustra, quia numina nondum

Musarum crepuere lyras, et delphica nondum

Carmina Pieriis sortes docuere sub antris

20

In quibus Aonidum, princeps meus, ubera suxi

Prima puer, coluique ducem te teste Guarinum,

Qui me scire dedit fidibus lauroque beandum

Caesarea, quater hoc sacris caput obruit undis,

Vnde tuus vates ego sum, tibi nostra dicavi

25

Plectra, pater; tua laus nostris innixa cothurnis

Astra petet, magnum simulac compleverit orbem.

Nunc age primitias nostri cape carmen agelli

Caelatum cedro, quod mittimus, omnibus astris

Segnius et caelo moriturum. Phoebus Apollo

30

Hoc cecinit, fratrique novem plausere sorores.