Raffaele Zovenzoni Istrias 1, 88

Testo base di riferimento: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea


Divae Lucretiae Veronensi

Cum praestes Venerem, sis et, Lucretia, virgo,

      In terris nullum credimus esse Iovem,

Quippe tibi Danae pulcherrima cedit et Io,

      Maior et australem quae fugit ursa polum;

5

Cedit et ipsa tibi pariens Latona gemellos,

      Et quae suppositam Leda rescivit avem;

Vincis et Europen, nullum tamen unda iuvencum

      Devehit, o quantum dignior ipsa rapi.

Quid loquar Aeginam, cum caetera numina vincas?

10

      Huic licet accedat vel soror ipsa Iovis.

Certe nullus habet superas Saturnius arces,

      Nullus in astrifero Iuppiter axe tonat.

Iuppiter ipse tuus veniam vel corpora plumis

      Tectus, et aurata fronte iuvencus ero.

15

Tu mea sceptritenens Iuno, mihi nectara nullus

      Phryx puer, aut pellex ulla bibenda dabit.

Sola meos pasces sensus, mea sola voluptas,

      Gloria, deliciae, balsama, turtur eris.