Raffaele Zovenzoni Istrias 1, 67

Testo base di riferimento: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea


Divae Lucretiae virgunculae

Dic age, virgo, venis supero, Lucretia, caelo,

      Aut quibus in terris es dea nata mihi?

Ordiar unde tuas, age dic virguncula, laudes,

      Qua nihil in toto pulchrius orbe nitet?

5

Aspice flagrantem per eburnea colla capillum

      Qui nescit radiis cedere, Phoebe, tuis;

Aspice divinam super aurea sidera frontem,

      Sidera supremo suspicienda Iovi.

Quis color inficiat si vis cognoscere vultus,

10

      Aspice purpureis lilia mixta rosis,

Cerne, labella maris superant corallia rubri

      Quae Veneris spirant nectar et ambrosiam.

Colla nives Scythicas et caetera corpora vincunt,

      Turget adhuc dulci nulla papilla sinu.

15

Adde quod ad citharam tanto movet ordine plantas

      Vt celeres credas hanc superire notos.

Si fortasse suos in te coniecit ocellos,

      Luminibus visis Gorgonis instar eris.

Non talis Pandora fuit, non candida Pallas,

20

      Cynthia non talis, non Cytherea fuit.

Parcite, Pierides, si vos Lucretia vincit,

      Parcite vel vestro credite iuditio.

Quis thalamos sperare tuos audebit amator,

      O Ganimedeo digna puella toro?

25

Vive, vale, nostri decus et nova gloria secli,

      Et valeant tecum divus uterque parens.