Raffaele Zovenzoni Istrias 1, 44

Testo base di riferimento: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea


Iacobo Antonio Marcello equiti clarissimo

Clara Semiramiis Babylon, Marcelle, superbit

      Moenibus, et nulli se putat esse parem.

Hine Rhodos illustri iactatur et illa colosso:

      Da vocem, fiet vivus imago gigas.

5

Gaudent centenas Thebaei claudere portas,

      Vrbs nova quae magni dicitur orbis opus.

Impia Pyramidum moles Aegyptus adoret,

      Quas negat iratum frangere posse Iovem.

Mausoli regis rari monumenta doloris

10

      Extant, dis Cariae quae posuere manus.

Iuppiter in Libycis templum miratur arenis,

      Hic ubi de sicco pulvere fecit aquas.

At tua Roma suo Capitolia celsa Tonanti

      Construxit, superis invidiosa polis..

15

Mira quidem sunt haec, sed cedunt cuncta sacello

      Quod tenet Aspalatum delitiisque fovet.

Hoc veteres statuisse Iovi, Marcelle, putamus:

      Credimus hoc coelo praeposuisse suo.