Epitaphium Cicilidis virgunculae suae
Cicili, virginibus praestans Chrysona Latinis,
Cicili, melliculam deliciaeque meae,
Quae tibi crudeles ruperunt stamina Parcae,
Cicili, cum superis vivere digna deis?
5
Nondum bis senos aetas tua neverat annos
Cum secuit dulces Iris acerba comas,
Quas tibi saepe comas optasti, Phoebe, per axem
Dum citus aethereos verbere cogis equos.
O facies qualem Pario de marmore Crispus
10
Finxit, et huic similis Cynthia, dixit, erat.
Lumina quid memorem Veneris vincentia sidus?
Lumina nigranti laeta supercilio?
Adde genis mixtum niveo candore ruborem:
Qualia purpureis lilia mixta rosis.
15
Os erat ambrosiam spirans, et eburnea nondum
Coeperunt parvo poma tumere sinu.
Proh dolor, hanc flammis dabimus? tantumque decorem
Audebis tristi rodere, flamma, rogo?
Ante ruat precor o madidis citus imber ab austris,
20
In cinerem tantum ne sinat ire decus.
Nectare lota nitet mea Cicilis: ocius aurum
Corrumpi poterit, sardonychusque lapis.
Ergo agite, o Musae, mecum lacrimabile corpus
Tollite, quo felix pignore marmor erit.
25
Et caelate suo, si fas est, distichon antro
Quod pia posteritas noverit esse sacrum:
Cicilis hic latet, heu, virguncula, qualis in auro
Gemma latet: lacrimans hinc bonus hospes abi.