Raffaele Zovenzoni Istrias 1, 25

Testo base di riferimento: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea


Laus urbis Anconae

Vidimus excelsis cinctam te turribus Ancon,

Sublimes et in astra domos aedesque dearum,

Strataque coctilibus Parioque nitentia saxo.

Vidimus et Veneris portus, quos Ennosigaeus

5

Thetis et ipsa manu proprioque tridente peregit.

Vidimus irriguos undis crepitantibus hortos

Ridentesque satis campos, laetamque Minervam,

Et Bacchum felixque pecus stellasque faventes.

Quid loquar egregios iuvenes quot et illa puellas

10

Vrbs habet illustres, quot sunt quae laude Sabinas

Praevertant? his adde, precor, mea musa, Senatum

Et prisca pietate viros: quales sacra quondam

Roma tulit, tales etiam tulit Attica tellus.

Hic ego te sileam crucis o Cyriace repertor?

15

Qui celsa stans aede tuam, pater, aspicis urbem,

Aspicis et laetos pomis phaeacibus agros,

Felicesque viros tali quos nascier urbe

Contigit. O felix ego ter quater amplius ultra

Natus humo, si me conceptum Dorica mater

20

Fudisset, meaque his vagissent oscula cunis.

Quod quia non fatum est superis, ego semper amoenum

Anconae imperium, portus et littus amabo,

Vnde abeo: Cyriace vale, civesque valete.