Raffaele Zovenzoni Istrias 1, 2

Testo base di riferimento: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea


Divo Ioanni Inderbaccho antistiti

Dat rediens domitis nomen tibi Bacchus ab Indis,

      Inderbacche, chori gloria Castalii,

Qui licet illustri Germanus ab urbe Vienna

      Sis genitus, debet terra Latina tibi.

5

Quid debet nimis o felix urbs ista Tridenti

      Aurea quae sub te praeside saecla videt!

Lacteus unde fluens Athesis caput exserit unda

      Vt dominum summa cernat in arce suum.

Naiades et satyri tibi se lucentibus astris

10

      Commendant calamo carminibusque suis.

Quid, quod et in viridi nuper cane lassa theatro

      Fugerit in gremium damma recepta tuum?

Quid faciant homines, quos das, pater, esse beatos?

      Quid faciat vatis musa Zovenzonii,

15

Cuius Apollinea frondescunt tempora lauro,

      Et duce te claris laudibus astra tenet?

Haec tibi primitias est hunc enixa libellum,

      Quem damus attrito pumice purpureum.

ISTRIAS a patria sibi nomen habebit amata

20

      Quae Tergestinum claudit utrimque fretum.

Invenies teneris epigrammata missa puellis,

      Stoicus et tetrica quae Cato fronte legat.

Et si forte voles morientem cernere Christum

      In cruce, carminibus pendet et ille meis.

25

Hoc tibi munus erit tanto pro munere nullum

      Sed mentem capias ingeniumque, precor.

Vive, vale, nostri decus immortale libelli

      Ioannes, columen deliciaeque meae.