Raffaele Zovenzoni carmina varia, 21

Reference basis text: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Editing of the digital edition: P. Mastandrea


Raphael Zovenzonius Ister poeta
Alvisio Donato patricio veneto d. d.

Spyra tuum nomen toto celebrabitur orbe,

      Quae Vindellini diceris esse parens,

Ordine qui tanto Ciceronis opuscula magni

      Imprimit: ut fabrum Palladis esse putes.

5

Tu quoque Donatae stirpis: Venetique senatus

      Gloria Alvisi, tu quoque dicis idem.