Raffaele Zovenzoni carmina varia, 13

Testo base di riferimento: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea


Ad poetas

Sunt quibus eloquii datur aurea vena poetae,

      Sed cadit in sordes, inficiturque luto,

Nam Cypriae curas et olentia gaudia ponunt

      Claraque tam foedo mergitur unda lacu.

5

Hoc decus, hoc animi carmen caelestibus aptum

      Rebus in immundis degenerare nefas.

Dona dei carmen nitidum: facundia praestans

      Mittitur ex astris a superisque datur.

Est tuba Romanae fidei legumque poesis

10

      Quae canat heroo sacra deumque pede.

Carmina quae sanctos deus ipse paravit ad usus

      Impia mortiferi criminis arma facis?

Quid maculas turpi divina libidine dona?

      Quid teris immundo munera tanta pede?

15

Non ita Hieremias docuit, non Thracius Orpheus,

      Non ita Iessei regia musa senis.

Sancta profanari scelus est delebile multo

      Verbere, supplicio culpa pianda gravi.