Raffaele Zovenzoni carmina varia, 8

Reference basis text: B. Ziliotto, 1950; 1952-53

Editing of the digital edition: P. Mastandrea


Laus fontis Colalti

Fonte Colaltaeo nihil est felicius, ad quem

      Saepe salutantes vidimus ire deas.

Has tu Pierides vel dixeris esse Napeas

      Vel Charites vel quas Tethyos unda parit.

5

Haec canit ad citharam, dulcem comit illa capillum:

      Candida planipedes ducit at illa choros.

Hunc ego Pegaseo (si fas est dicere) fonti

      Praetulerim: vati parce, Minerva, tuo.