Giovanni Gioviano Pontano carminum appendix, 7

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


7. ad Musam, de lascivia libelli

Lascivum quicumque leget, mea Musa, libellum,

      Vt puto, non illi mentula tristis erit;

Sed poterit cunnum futuendo lingere mulae,

      Et soleas pariter calceolosque meos.

5

Forsitan et quaeret vitam tempusque poetae,

      Vt futuat vatem et solea et crepidis.

Bis denis, illi dicas, me crescere in annis,

      Horridulasque mihi dic etiam esse nates;

Et tamen in tenebris si tentus venerit ad me,

10

      Dum pedicabit, sentiet esse bonas.

Si queritur, quod tu tam spurca voce loquaris,

      Dic quod te futuo, quod futuo ac futuo.