Giovanni Gioviano Pontano carminum appendix, 4

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


4. quod in amore plus ei amariciei sit
quam dulcedinis

Multa in amore meo sunt gaudia, multa voluptas,

      Multa etiam quae non possumus exprimere:

Contra in amore meo non gaudia, nulla voluptas,

      Nullaque quae nolit quilibet effugere.

5

Nam mihi si quicquam dulce est, mea Cinnama, tecum,

      Miscetur subito tristis amaricies;

Quorum dumtaxat si vis pensare libellam,

      Vncia mellis erit, quod reliquum hellebori.