Giovanni Gioviano Pontano Eridanus 2, 31

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


31. ad Marcum Antonium Sabellicum
scriptorem historiarum

Dum Venetum historias, dum bella, Sabellice, narras,

      Et scriptis ornas tempora nostra tuis,

Dum memoras tot gesta virum terraque marique,

      Assonat et plausu terra salumque tibi,

5

Interea nos fata gravant, fors improba vexat,

      Decidit eque suo nostra senecta gradu.

Non iacet ipsa tamen, casu nec territa tanto

      Mens mea, nec variis corruit icta malis;

Nec fortes fortuna premit, quin erigit, et me

10

      Tollit humo, quotiens saevior ipsa furit.

Orbavit nato carisque nepotibus, at non

      Orbavit mentis robore, non animi;

Orbavit genero, non mente, aut corde. Probatur

      Igne aurum; vitium decoquit ipse focus.

15

Amisi geminos terrarum lumina reges,

      In quibus heu patrium ius mihi pene fuit,

Amisi sociamque domus dominamque cubilis,

      Partem animae (maior pars erat illa mei);

Non me discussit belli tremor, Alpibus acta

20

      Tempestas, non me gallicus ille furor,

Vnde meis partus studiis honor et decus, heu heu,

      Eripitur primus et sine labe locus.

Non tamen infractive animi deiectave virtus

      Concidit, aut cessit qui fuit ante vigor,

25

Stant et opes animi validae; ridemus iniquas

      Fortunae insidias instabilisque vices.

Vtendum ingenio, nitendum pectore, mente

      Praestandum, ne fors saeva nocere queat.

Quin et, si noceat, pulsanda iniuria; nullus

30

      Sponte ruat; miser est qui ruit ipse volens.

Quin etiam duros casus inopemque senectam

      Solamur cantu Pieridumque modis,

Et nunc Sebethi gelidos spectamus ad amnes

      Hinc illinc socias ludere Naiadas,

35

Et nunc Lucrini madidas de fonte puellas

      Ad speculum flavas arte ligare comas;

Nunc nos ad virides vocat Antiniana recessus,

      Et vocat ad primas blanda puella rosas,

Nunc offert sese choreis spectata Patulcis,

40

      Laeta suis hortis, laeta Patulcis agris.

Nil agro huberius, nil est felicius hortis;

      Vtraque me immemorem res facit esse mali;

Rura mihi sunt ver, sunt horti florida veris

      Tempora, deliciis et mihi vernat ager.

45

Haec inter varias vario de flore corollas

      Nectit amatori Stella benigna suo,

Olim ignis, nunc vel senii mihi dulce levamen,

      Et fax in tenebris Stella corusca mihi.

Quin veteris memores sortis de pectore curas

50

      Eiicit ipse recens et redivivus amor;

Quique senex, quique et fatis iactatus, amare

      Ipse potest, fatum vincere et ipse potest.

Hic ego sum gravis ipse annis, gravis ipse senecta,

      Fortunaeque minis exagitatus amo,

55

Et modo Pausilipi scopulos, modo culta Vesevi

      Impleo non solitis litora carminibus.

Hinc referunt valles, hinc prata virentia reddunt:

      "Stella, senis lacrimis, Stella, vocata veni.

Me miserum, Eridani retinent te frondea rura,

60

      Argentae retinent moenia grata tibi;

Sed nec te retinent, et amor senis urget amantem,

      Inque meos properas, lucida nympha, sinus.

O ades exspectata, senem complectere, meque

      Blanda fove, et socio fessa quiesce toro,

65

Qualis ad illecebras cani regressa mariti

      Aurora optatos laeta petit thalamos."

His casus solorque meos fragilemque senectam;

      Delia nulla mihi, nulla Corinna seni est.

Ficta iuvant; quae nostra tamen patientia fatum

70

      Aut fugit, aut mollit, si superare nequit.

Tu vero decus historiae, cultissime Marce,

      Dum sequeris, quae te gloria rara manet,

Neu nugas contemne meas, neu despice lusus,

      Qui mea fortunae vulnera cruda levant;

75

Nanque et opem morbis contraria saepe tulerunt,

      Et saepe insolita venit ab arte salus.