Giovanni Gioviano Pontano Eridanus 1, 11

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


11. de Phoenice ave et de amante

Seligit e silvis Arabum lucisque sabaeis

      Quos Phoenix ramos ad sua busta paret,

Instruit his nidum, nido mox incubat ales,

      Incubitu flammas excitat inde suo;

5

Vritur hinc, cinerique suo fit et inde superstes,

      Ipse sibi est ortus, ipse sibi est obitus.

At contra e curis gravioribus atque dolorum

      Seligit e cumulo quis foveatur amans,

Incubat his gaudetque malis, fruiturque, doletque,

10

      Hinc moritur, post haec ad sua vota redit.

Ille tamen post mille annos, post secula dena,

      Ast hic quoque die nascitur et moritur.