Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 2, 4

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


4. de Focillae puellae ocellis

In tuis Amor insidens ocellis

Mira coepit ab arte vulnerare,

Nec suetas pharetra iacit sagittas,

Nec tendit veterem recurvus arcum,

5

Sed, cum lumina paetulosque ocellos

Huc illuc agis et subinde rides,

Istis utitur ille tunc sagittis,

Istis corda quatit feritque amantum.

Isti spicula sunt facesque ocelli;

10

Quoscunque aspicis ipsa, vulnerantur.

Omnes vulnerat, aspicis quot ipsa,

Omnes ustulat, ipsa quos tueris;

Isti sunt oculi faces Amoris.

At tu, ne pereas tuis ocellis,

15

In te neu propriis Amor sagittis

Vtatur, speculum, Focilla, vita,

Ne, te cum in speculo vides probasque,

Ex ipso speculo nigrisque ocellis

Excussas Amor ingerat sagittas,

20

Atque urare tuis misella flammis,

Sit tibi et speculum, fuit quod olim

Narcisso vitrei figura fontis.