Giovanni Gioviano Pontano hendecasyllabi 1, 30

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


30. ad Chariteum

Sunt gratae in tenebris faces, in aestu

Afflatus levior recentis aurae,

Defessis sopor, instrepentis undae

Languenti sonitus, sitique pressis

5

Stillans e patera fluente lympha,

Est grata et senibus quies merumque;

Nec aegro iuveni sopor, nec aura,

Nec rivus strepitans, quies, merumve

Aufert tristitiam aut levat dolores,

10

Sed risus tenerae procax puellae,

Paetisque ex oculis remissa flamma,

Afflat quae veneremque gratiamque,

Sed dulces recreant leporis aurae,

Et molles choreae, et modi canori.

15

Felix Endymion suopte somno:

Non curae vigiles amoris illum

Torquent, sollicitudo nec diurna,

Non suspiria garrulive questus,

Quem coelo dea dum petit relicto,

20

Dum Latmon petit et suos amores,

Titillat placido toro iacentem,

Sopito illecebras facit iocosque,

Sopiti immoritur labris genisque,

Parcit sed placidae tamen quieti.

25

At te balneolae tuae bearunt,

Beavit Veneris sopora myrtus,

Bearunt Charites deae ministrae,

E quis, o Charitee, nomen hauris.

Hae, dum balneolis frequens lavaris,

30

Dum myrtos canis et canis Dionen,

Et Lunae revocas per ora nomen,

Illam composito toro locarunt

Et laetam gelida stetere in umbra.

Effulxitque novo decore Luna,

35

Ac nudis iubar extulit papillis,

Cuius roridulo e sinu beatae

Spirabant rosei liquoris aurae,

Cuius de teneris fluens labellis

Stillatim ambrosiae liquebat humor,

40

Quo, myrtos ubi lectulumque et ipsum

Afflavit, Zephyrumque ab ore civit,

In te delitias suas refudit,

Refudit cyprium et syrum liquorem,

Ac tecum viridi iocosa in umbra

45

Tecumque assyrio beata lecto

Ludit idaliae iocos palaestrae,

Et tecum placida cubat quiete.

Felix balneolum, lavante Luna,

Felicesque, dea iocante, myrti,

50

Felix lectule, lusitante diva,

Felices, Chariteo amante, Baiae.