1. de mundi creatione, ad Antonium Panhormitam
Hoc coelum, quaeque obliquo distincta meatu
Sed certa ferri sidera lege vides,
Telluremque suo libratam pondere, circum
Quam cingit rapidis Enosigaeus aquis,
5
Spirantisque avium tractus, fusumque superne,
Qui cuncta aetherio temperat orbe, Iovem,
Antoni, Deus e nihilo, Deus omnia fecit,
Et formam rebus iussit adesse suam.
Ipsa sua voluit coelum splendescere luce,
10
Et terras caecae noctis habere vicem,
Accendique diem claro de lumine solis,
Solis et auratum mane redire iubar,
Alternisque atrae lucem concedere nocti,
Temporaque hinc spatiis ire coacta suis,
15
Bissenisque vagum complevit mensibus annum,
Vt tamen in partis quatuor omnis eat.
Nanque, ubi sol nostro languens sese eripit orbi,
Frigidaque hibernis terra madescit aquis,
Saevit hiems incana gelu, riget horrida bruma,
20
Tum tellus foetu concipit aucta suo;
Ast, ubi vicinos sol ipse recurrit ad ortus,
Excursu et parili noxque diesque ruunt,
Terra suas ostentat opes et divite gemma
Vestit pampineas vitis opaca comas,
25
Ludit et in pratis varium ver, ludit et aestas
Torrida, et ipsa suas sedula curat opes.
Haec frumenta manu legit, haec et in horrea condit,
Quae mox versa rotis parca colona terat;
Hinc cedente die longe et crescentibus umbris
30
Autunnus pleno fert sua poma sinu
Ac bacchum plenis docet exspumare lacunis,
Sordida dum celeri sub pede musta fluunt.
Sic statuit pater ipse hominum rerumque creator
Annua perpetuas munera obire vices,
35
Quin etiam spirare suis de partibus orbis
Ventos, et patriis nomen habere locis.
Nanque ab hyperboreis Aquilo volat impiger antris,
Excitat oppositas humidus Auster aquas,
Heoos ciet Eurus equos, at mitis ab orbe
40
Hesperio Zephyrus lenia flabra movet.
Idem etiam occultos alta ad convexa vapores
Sustulit, ac terrae vertit in auxilium,
Vnde cadunt himbres et matutina pruina,
Et grato sitiens rore madescit humus.
45
An non et summo decurrunt vertice rivi
Et cava muscosis fontibus antra sonant,
Vnde sitim pecudesque feraeque armentaque sedent,
Temperet et riguum coerula lympha solum,
Quando aer quoque nimbosis inclusus in antris
50
Cogitur in laticem frigore, et inde fluit?
Nequa igitur mundi regio vacet, implet et undas
Piscibus; hi campo liberiore natant
Ac gregibus variis ingentia regna frequentant,
Nullaque squamigera gente lacuna caret.
55
Alitibusque auras celebrat, quibus indit et alas,
Et corpus penna versicolore tegit;
Induit et virides frondenti gramine colles,
Et nemora arboreis velat opaca comis,
Communem et statuit victum e felicibus agris,
60
Pomaque frugiferis ducit ab arboribus,
Quo varios usus homini pecorique avibusque
Praestent, ac vitae munera certa ferant.
Et iam quadrupedes foetus, obnoxia morti
Corpora, plumosos edideratque greges,
65
Tum Deus humanos effingere molliter artus
Membraque de tenui ducere coepit humo.
Cunctaque formarat studio perfecta magistro,
Quaeque artem referant artificemque suum;
Mox auram aetherio de fomite fundit in illum:
70
"Vive, ait, et proprio membra labore fove."
Arcanae mox partem animae de mente profunda
Libat, et erecti spirat in ora viri:
"Dux, ait, haec hominum generi sit et ipsa magistra,
Et sua constituant hac duce, seque regant,
75
Hac validas ponant urbes, hac iura notarint,
Hac coetus pariter iustitiamque colant,
Coniugium ac thalamos discant ratione magistra
Servare et casta relligione focos,
Atque artis tractare bonas, et munera coelo
80
Digna, et qui factis nomen ad astra ferant."
At postquam, immemores recti, coelestia dona
Vertere in facinus perniciemque suam,
Immemoresque boni, spreta pietate fideque,
Admorunt proprias in sua fata manus,
85
Grassati et patrium in iugulum, caedesque suorum
Miscuerunt stygio pocula tincta lacu,
Inque virum saevit coniux, in pignora mater
(Pro scelus), ac miscet fasque nefasque furor;
Haec pater ut celsa miserans prospexit ab arce,
90
Sisteret ut sceleri criminibusque modum,
Progeniem in terras summo demisit olympo,
Quaeque hominis gereret munia, quaeque dei.
Haec coeli secretaque et inerrabile patris
Consilium explicuit, quae bona, quaeve mala,
95
Quae vitanda homini, quae vitae forma sequenda,
Quaeque bonos maneant praemia, quaeque malos;
Denique mortem obiit, vitae dum consulit ipsi,
Atque suo in coelum sanguine fecit iter.
Quo magis admiranda Dei clementia summa est,
100
Cui fumet quicquid terra sabaea ferat,
Quicquid Arabs. Date thura focis, costumque cremate,
Et date cum multa thurea dona prece,
Pieriosque adhibere modos et carmina dignum est,
Antoni, quae te gloria prima manet;
105
Hyblaeo cui rore madent et labra, cui amnis
Castalius pleno gurgite fundit aquas,
Nisaeique haerent insigni fronte corymbi,
Et coma pieria fronde revincta viret,
Felicemque animum pascis pietate fideque,
110
Nilque tibi vera est relligione prius,
Quodque decet bona cuncta deo iustumque piumque
Ascribis, nostrae sed mala nequitiae.