Giovanni Gioviano Pontano de tumulis 2, 50

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


Tumulus aviculae Liguris. Pontanus loquitur

Pro cavea e vitro tumulum cape, teque sepulcro

      Hoc tege, perspicua conspicienda domo,

Hoc, ales mea, te tege; sic mihi mortua vives,

      O Liguri. Hic tumulus sit tibi pro cavea;

5

Pendeat e lauro tumulus, quem proxima myrtus

      Vestiat intactis semper opaca comis.

Dum vitro spectanda nites et viva putaris,

      Certatim volucres ad tua busta volant,

Et tibi nunc plaudunt pennis, nunc voce liquenti

10

      Cantabunt blando carmina blanda sono.

Hoc tibi funus erit, cineri sua dona volucres

      Ista ferent. Liguris semper amata, vale.