Giovanni Gioviano Pontano de tumulis 2, 36

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


Tumulus Eupleae puellae naufragae.
ipsa queritur, Vates respondet

Euplea

Hic Euplea vagor tumulo sine; me maris unda

      Eiicit, et sedes, hei mihi, terra negat.

Nunc misera affligor scopulis, nunc obruor alga,

      Nec recipit tellus, nec mare, nec scopuli.

5

Aere iactamur, rapidis iactamur ab auris,

      Nec mihi sunt sedes, nec loca certa mihi;

Nulla quies umbrae miserae nullusque receptus,

      Non nebulae, non me nubila nigra tegunt.

Iactor in incertum, fessis Euplea carinis

10

      Explosa et nautis. Hei, mihi quid reliquum?

Vates

Sit modus, o Euplea. Tuus te portus et ipsum

      Accipiet litus terraque amica, tibi

Et dabit inferias coniux cineremque piabit,

      Et cineri et tumulo debita persolvet.

15

Interea tibi dant lacrimas, Euplea, carinae,

      Litoraque ipsa suis moesta sonant numeris,

Flebileque ad tumulum vates canit, et tibi carmen

      Dedicat. O felix umbra et amica, vale.