Giovanni Gioviano Pontano de tumulis 2, 5

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


Tumulus Elisiae Agnesiae.
Ariadna filia exequias solvit

Quae potui lacrimans persolvi funera, mater,

      Et tibi, quae nollem, filia dona dedi.

Nam tecum, quamvis primo cum flore iuventae,

      Optarim cineres contumulasse meos;

5

Sed vetuere deae, natura saevior illis,

      Et proprio quod non ense iacere licet.

Haec Ariadna tibi solvit cum coniuge grato:

      Aeternum ac felix, mater Elisa, vale.