Giovanni Gioviano Pontano de tumulis 1, 29

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


Tumulus Fortunati. ipse in tumulo loquitur

Non amplae mihi divitiae, non regna fuere,

      Sed modicus census, sed sine labe toga;

Nec mihi regales epulae, sed victus honestus,

      Mensaque communis resque modesta domi;

5

Cultus ager, sine lite domus, sine sorde supellex,

      Parca quidem coniux, sed sine prole fuit.

Hinc Fortunato nomen fecere, quod essem

      Contentus modicis simplicibusque bonis.

Sorte sua laetus quisquis fuit, ille Beati

10

      Fert nomen. Felix, nomen inane puto.