Raffaele Zovenzoni Istrias 3, 39

Divo Ioanni Inderbaccho antistiti Tridentino
carmen concitatorium ad principes Christianos in Turcum

Heu nimis Europae vires animosque sepultos

Cernimus, Eumenides nimis heu potuere profanis

Anguibus: ecce venit Turcus, venit impius hostis

Omnibus; o tantum, si fas est, rumpite somnum

5

Pierides: livore vacent sanctissima regum

Pectora, ne solio miseri pellantur avito,

Sitque satis super atque trucem fugisse securim.

Eia age, Paule, pater patriae, Venetique senatus

Gloria, pontificumque decus, conscende superbum

10

O centaurum, et fidei primum. caput incipe bellum

Quod Pius optavit quondam, licet invida vati

Fata fuere meo, geminas ne vertice lauros

Gestaret referens capitolia ad alta triumphos

Quos tibi nunc superi Veneto cum Marte reservant.

15

Surge modo, et laetis avibus rue primus in hostem,

Subde sacris pedibus quicquid Maeotica Tethys

Abluit, extremos et labere victor ad Indos.

At tu, Caesar, equo gemmis ornatus et auro

Primus eas, longamque ducum regumque catervam

20

Per medias Scythiae gentes Taurumque nivalem

Victor agas, omnesque tibi substerne tyrannos

Quos fera barbaries veneratur, et inde per urbes

Invectus Syrias, Christi venerabile saxum

Quod Mauchmethea nondum ditione recessit

25

(Heu dolor et nostri praestans infamia saecli)

Redde suis, et quem gestas tibi subiice mundum.

Nec minus et fidei nostrae tutela, potentis

Pannoniae rex magne, nova qui strage Boemum

Insequeris, iam victor equos, iam verte phalanges

30

In Turcum. Propera, satis est meruisse triumphos.

Hi tecum venient, veniet simul Ister et omnis

Qui secat Hungariam lymphis felicibus amnis

Dacus et armipotens, et amantes proelia Prusi,

Tuque, Polone, pios manes ulciscere fratris

35

Qui mediis pugnans in milibus oppetiit, rex

Aequandus caelo fama et virtutibus amplis.

Nec vos praetereo, gens o metuenda, Sicambri,

Germanaeque manus, qui Caesaris arma secuti

Clauditis auratos ferrata casside crines.

40

Inter quos grandis duces, Domus Austria, turmas.

In quibus ecce venit meus Inderbacchius heros

Atque Tridentinae praesul sanctissimus arcis,

Bavariique duces quorum spectata per hostis

Dextera Teutunico meruit donarier auro.

45

Augustas urbes adeo populosque potentes,

In quibus antistes velat sua tempora mitris.

Huc omnes properate: volat Mauchmeticus anguis

In commune malum, spirisque ingentibus aequor

Iam tenet Aegeum, multo quod sanguine nuper

50

Foedavit. Proceres, o tanto occurrite monstro.

Tu pius ante alios, Princeps fortissime Saxon,

Vos quoque terribiles oculis et pectore Cymbri

Quicquid et ipsa potes nunc nunc Burgundia virtus

In Turcos ostende, tui qui nominis umbram

55

Formidant: video pectus quod Gorgonis angues

Gestat in auratis Martem terrere quadrigis.

Accelera, Dux magne, manent tua tempora lauri.

Ad te confugio, Gallorum gloria Delphyn,

Lilia qui clipeo, qui lilia vertice portas,

60

Lilia quae proavis caelo sunt lapsa sereno.

Exue nunc trabeas, bone Rex, sanctamque tiaram,

Stringe ensem, Latiumque veni galeatus in orbem,

Totaque cum sacris veniat tua Francia signis

Vincere quae semper didicere. Sabaudius heros

65

Laudibus armatus prorumpere primus in hostem

Destinat: o Parcae, iuvenem servate superbum.

Traicis ad longos nunc, o mea Musa, Britannos

Orchadas Oceanique domos Tylemque remotam,

In quibus ecce locis quot sunt sine mora carinae,

70

Quotquot viri bello illustres, et quanta iuventus.

Anglia martipotens, Scotus acer, Hybernia grandis,

Solvite littoribus vestris, Gadesque per ipsas

Alite felici zephyrisque volate secundis.

Vos simul, Hesperii Reges populique feroces

75

Geryonae cuius tria corpora vix tribus olim

Ictibus Alcides patria prostravit arena,

Deduxitque boves stabulis, grandesque columnas

Finibus erexit clari monimenta triumphi,

Huc omnes properate, dabunt pia sydera ventos

80

Felicesque vias, ubi Portugalia classis

Nunc natat, o regum princeps, quem non capit omnis

Terra nec Oceanus, rupes nunc linque beatas,

Caesaris Augusti socer: ingeniumque per undas

Icareas Turcis ostende, Propontide capta,

85

Et Constantini sedes invade superbas.

Quisquis Aragoniae solio sceptroque potiris

Agmen agas tecum, medio quod figere caelo

Novit avem plumbo funda per inane rotato.

Herculeamque simul Sardon nec Corsida linquas

90

Trinacriamque omnem, saevisque proxima Turcis

Nullus adhuc terra aut pelago te terruit hostis.

Nec minus et regis proles praeclara Renati

Ioannes propera clipeo, trepidandus et hasta

Cum ruis hirsuti succinctus terga leonis.

95

Imus in imperium Italiae populosque potentes.

Hic opus est precibus, Musae, lacrimaque perenni

Foedus ut hoc feriant urbes cum rege Latino

Magnanimique duces, recidiva potentia Romae;

Quae prius heu tellus si coniurata fuisset,

100

Aulida qui tanto foedavit sanguine Turcus

Exisset numquam de faucibus Hellesponti.

Te prius aggrediar Ligurum dux maxime: vires

In Turcum converte tuas per gesta parentis

Fortia, Sfortiade, perque hoc venerabile nomen.

105

Numen et hoc fidei testor dulcemque iuventam

Quam patrio sub Marte domas victricibus armis,

Nec minus et Genuae iubeas de more potenti

Mille struat naves: rerum committe tuarum

Pondus Alexandro: simul et preme terga ferocis

110

Magnus equi, spoliisque redi decoratus opimis.

Tu ducis anguigeri venies comes inclytus armis,

Marchio, Nestoreum pectus de sanguine magni

Tyresiae: agnosco clipeum cristasque comantes,

In quibus alta sedet Thebarum, gloria Manto.

115

Quam tibi, dux Mutinae, laudem mea Musa datura est,

Qui populos sub Pace foves? sed in arma vocandi

Sunt tibi nunc cives: rumpantur amoena necesse est

Ocia, bellorumque tuas reminiscier artes

Quasque Bononigenae, nostrum genus, omnibus horis

120

Exercetis, in hunc acies convertite Turcum

Qui cupit esse suis totum sub legibus orbem.

Hoc prohibete nefas, scelus hoc prohibete Senenses,

Et Malatesta domus simulet Perusina iuventus,

Vrbinique gravis princeps, Montisque Ferrati

125

Marchio luniferis audens concurrere Turcis.

Pande tuas Musis nunc o Florentia portas

Inque fori medio liceat clamare: "Potentes

Patricii populusque frequens quibus altus Apollo

Divinum dedit ingenium, properate draconem

130

Perdere, qui vestris cervicibus unge, minatur

Pestifero morsuque truci, ne credite linguis,

Quippe venena latent, tactus vitate nefandos,

Turcus in Italiam properat, sibi subdere totam

Hic parat Europen, solus dominarier optat;

135

Cogite delectum grandique exercitus auro

Surgat et omne nemus Pisarum in classe laboret.

Hoc agite, hoc Deus et factis sua praemia pensat".

Italiae Mars magnus abest, quem matre Dione

Alphonsus genuit, quo non violentius alter

140

Fulminat in terris: est Ferdinandus amator

Iusticiae, cultorque dei, quem Turcus et ipse

Horret, et evitat tanto concurrere Marti.

Surge, age, Rex, te cana fides pietasque precatur

Et spectata diu virtus animique paterni:

145

Gens inimica deo terraque marique ruinis

Grassatur, properatque tuos iam tangere portus,

Hoc prohibe, Rex magne, potes nam omnia: gentes

Delectae tibi sunt, et equos procul arma frementes

Solus habes crumenisque latent ingentibus aurum

150

Gemmaque, quam multam, proavis oriente remoto

Tithonus misit dono: vix aera, capaces

Concipiunt arcae. Nunc, nunc ostende paternos,

Rex, animos mentisque faces: te respicit unum

Vna fides Latii, bone Rex, hoc foedus inito,

155

In commune bonum; quod cum Mauchmeticus hostis

Senserit, Aegeas fugiens inglorius urbes

Sponte sua pacem petet, aut victricia currus

Signa triumphalis Capitolia ad alta sequetur.

Quid vos, praesidium Ausoniae fideique, labantis

160

Sola salus Veneti, quorum nisi cura resistat

Turcus ad extremos iam iam peragrasset Hyberos.

Non opus est precibus vobis, sed laude perenni

Musarumque tubis toto clangentibus aevo.

Proelia quanta dei pro maiestate, tulistis,

165

Testis Alexander Romana pulsus ab arce,

Qui duce liligero, Veneta pater urbe receptus

Calcavit roseo pede Caesaris ora superbi;

Quem vestrae vicere rates sub cautibus Istris.

Ex quo vos maris imperio, donavit et umbra

170

Sacrati capitis plumboque et sede curuli

Argentoque cavo funali et fascibus amplis.

Testis adest Ancon, ubi tu, sanctissime princeps,

Pontifici comes ire Pio pie, Maure, parabas

Littus ad Euxinum, vel quo dens ille vocasset

175

Cuius eras miles, Veneti mens tota Senatus.

Pergite, vestra manet medio victoria ponto,

In quo bis denas hiemes sudatis in armis,

Pausaniae postquam vetus urbs Bysantion hosti

Paruit (heu Gethico caput imperiumque Pelasgis).

180

Saepius at Latias cepit ferus Hannibal arces

Prostravitque viros, atque ipsam terruit urbem,

Non tamen hic potuit Romanum extinguere nomen,

Aut potuit portam semel inspexisse Capenam

Ad quam collatis certaverat ille maniplis.

185

Ille ferox quondam Cannensi et strage cruentus

Deseruit tandem patriam carosque penates

Hostibus et vitam ferventi extinxit in auro,

Totaque Romanis gens paruit Africa signis.

Quippe favens iustis semper deus affuit armis.

190

Hactenus Europam, Musae, peragravimus omnem

Inque maris medio conflavimus aequore classem

Qualem nec Priamus turri prospexit ab alta

Hellespontiacas Agamemnone rege per undas

Tendere Tyndaridis repetendae nomine raptae,

195

Nec talem Xerxes Cycladum deduxit in aequor

Argivas fracturas opes, licet alite nigra

Solverit hic, quoniam delere parabat Athenas

Insontes: contra iustis nos cingimur armis

Ardemusque dei pro maiestate cruorem

200

Fundere. Felices animos, felicia vota,

Pro quibus in toto Victoria certat Olympo.

Nec minus Arctois incedunt agmina campis

Quorum signa truces aquilae crispantur in auram

Inter et armorum radios. It pulvis ad auras,

205

Cernimus et varias volucres vultusque ferarum

Filiaque in primis longe rutilantia velis,

Iamque procul clamore virum, clangore tubarum

Intonat omne nemus, rupes caelique fatiscunt.

O tandem, Friderice, venis cui barbara tellus

210

Debetur fatis: Asiae prius arripe regnum,

Post Libyes, videasque suis erumpere Nilum

Fontibus, et sacros Lunai scandito montes.

Si quid et antipodes habitant, ii Caesaris ensem

Formident Christumque suis venerentur in aris.

215

At tu, magne deum, cuius sine numine caelum

Non rotat, aut mare concutitur frondesque moventur,

Da, pater, auxilium nobis, quo concidat omnis

Turcorum rabies, qua non est saevior ulla

Cum furit in colubros aut murmura mandit Erinnys,

220

Vt tua per cunctas celebretur gloria gentes

Terrarumque simul totus tibi serviat orbis.