Raffaele Zovenzoni Istrias 3, 7

In somnium poetae mirum

Invocat hic musas vates, hic Palladis optat

Numen adesse sibi, Iovis hic vel Apollinis astrum:

Ast ego flexus humi caeloque haec lumina figens

Te, Stephane, imploro, cui prima corona cruentos

5

Martyrio cinxit crines, quem semper ab ipsis

Vnguibus excolui puer: incunabula testor,

Testor et altricem, me et qui genuere parentes.

Ergo adsis comitique fave, quem nuper ad orchum

Tartareosque lacus, porro per amoena priorum

10

Litora ad aethereas duxisti sedulus auras.

Mira canam: Veneti, dictis advertite mentem.

Nox erat, et mortale genus sopor altus habebat,

Cum mihi lapsa polo Stephani rutilantis imago

Visa procul: palmam agnovi quam dextra gerebat.

15

Qui mox: Surge, puer, meque hac sequere, inquit. Ab ipsis

Illicet excutior stratis, mora nulla: vocantem

Consequor observans vestigia. Vadimus umbris

Immicti piceis: extemplo stridor ad aures

Pervenit: horresco Eumenides, colubrosque minaces

20

Vertice, sulphureosque amnes, animasque catenis

Distractas miseris. Tum me sic pone paventem

Alloquitur deus: Hos, puer, o mea cura, timores

Linque: vides natos supera qui in luce parentes

Infensos habuere suos, quique arma rebelles

25

In patriam gessere. Gemunt hoc carcere avari,

Coctum quippe suis instridet faucibus aurum.

At laeva infausti maerent quos improba ventris

Luxuria exhausit, veteresque requirere rhombos

Impulit Oceano, vinumque e montibus Istris,

30

Tubera Sicaniis et aves in Phaside natas.

Hos iuxta sedet infelix chorus: apice qualis

Lugentum, facies, quibus inconcessa libido

Dux fuit, o miseri, quos haec tam dira morantur

Supplicia. Occurrunt alii, quibus ira latentes

35

Iniecit stimulos, et in omnia funera promptos

Effecit; post terga manus nunc angue revinctae

Collaque perpetuoque domans hos versat Erinnys.

Hic sunt qui mediis etiam fornacibus algent,

Vulgus iners, animae quorum sub cautibus aspris

40

Sedissent melius, nunc omnis torpor et omnis

Segnities inmersa rogis et cuditur igni.

Pone superciliis incedit pompa Quiritum.

His sunt Caesarei fastus, sunt sceptra, triumphi,

Sunt tunicae Iovis astriferae, simul ales eburno,

45

Consurgens solio, sunt qui ad plaustra poetae

Carmen agant, sed inest patulis qui sibilat anguis

Auribus, Eumenidesque comis colloque sedentes

Verbere continuo nunc has, nunc pectora pulsant.

Igneus est ollus currus, diadema cerastes,

50

Proque aquila sceptro stridens insurgit Erinnys.

Purpura sunt flammae: vos haec horrenda, superbi,

Supplicia expectant: quid nunc iuvat orbis habenas,

Concussisse, manu? lectas quoque rite bidentes

Ante pedes cecidisse suos? superumque corollas

55

Vsurpasse? quid et tonitrus torxisse, quid imbres?

En tibi Tarquinios, Galbam dirumque Neronem,

Et Marios Syllasque truces, Verremque profanum

Et Phalarim: nudusque suis hic Hannibal armis

Ardet et oedipodae Cylaros, atque impius ardet

60

Pigmalion et sitiens patriae Catelina cruorem.

Hic Medea gemit natis comitata duobus,

Hic Circe medioque sepulta Semyramis igne.

Huc, age, verte oculos mecumque hanc inspice flammam:

Iuppiter hic natique sedent quos caeca vetustas

65

Mortales coluere deos: en Bacchus et ardens

Saturnus, Maiaeque puer lascivaque Flora

Et Venus, et Cybele omniparens atque optima Iuno.

At nos, Phoebe, fugis, tuque o Mars inclyte quondam

Bellator, tuque Aetneis assuete caminis

70

Mulciber, Oceanique tenens, Neptune, tridentem.

Ite, infelices animae, date digna nefandis

Praemia flagitiis, superas nos poscimus auras.

Tum magis audiri gemitus, magis alta sonare

Verbera, tunc dirae tortis ululare colubris

75

Per cava saxa canes et Cerberus ore trifauci.

Interea nos puppe Charon petit: illicet alno

Insiliit Stephanus, sequor hunc, exponit amoenis

Navita nos campis. Hic sunt qui corpora disco

Exercent, aliqui patriis sua membra palaestris

80

Insertant, crudoque audent dare brachia caestu.

Hic ducunt alii choreas, alii aethera complent

Cantibus, hic citharae simul est qui carmina chordis

Obloquitur: ver semper adest volucresque sonorae:

Arboribus croceoque rubent haec prata hyacintho,

85

Pubentique rosa divini efflantur odores.

His utinam post fata locis, hic spiritus aevum

Degeret aeternum, sed quas tibi, summe deorum,

Qua habitas sedes? o si mihi sancta liceret

Limina caelorumque sacros modo cernere postes!

90

Haec equidem volvebam animo, cum reddita sensi

Membra toro. Vixdum roseis aurora capillis

Liquerat Oceanum: surgo, Stephanumque requiro.

Nullus erat, nisi qui fagi caelatus agresti

Haerebat pluteo: feror huc, castusque ministro

95

Thura focis, imo promens hanc pectere vocem:

"Da, Stephane, infandas facies dirasque sororum

Eumenidum vitare faces, da laeta piorum

Concilia, Elysiasque tuis da quaerere sedes

Vel potius quas ipse colis, quibus imperat ille,

100

Ille hominum divumque parens, qui tempora crudis

Sentibus incinctus dedit affigenda severae

Membra cruci lavitque suo scelus omne cruore".

Annuit hic precibus gaudens, hanc illicet aedem

Ingredimur, nobis data contio: diximus hisce

105

Visa oculis, et adhuc ingens tremor incutit artus,

Stantque horrore comae, necdum sat corda quierunt.

At vos, mortales Veneti, dum vivere dulcis

Aura sinit, cohibete manus, servate maritis

Iura toris, nec vos dirum in scelus ulla libido

110

Auferat, hasve animas fallaci suadeat auro

Vendere, iustitiam patrio velut aethere natam

Discite, quippe patet nullis cervicibus aether,

Sed Stygis atra palus, et quae data dira superbis

Tartara: vos casti superum scandetis Olympum.