Giovanni Gioviano Pontano de amore coniugali 3, 3

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


Epithalamium in nuptiis Aureliae filiae

Huc ades, o Hymenaee, nec est quod rura recuses:

      Rura tuas primum festa tulere faces,

Rura novos tibi prima iocos statuere, tuoque

      Lutea puniceo vincla dedere pedi,

5

Cultaque solennem duxere ad compita pompam,

      Omine cum fausto foemina virque canunt.

Hic primum laeto sonuit nova tybia cantu,

      Movit et artifices compta puella pedes;

Rure arcum sibi fecit Amor strinxitque sagittas,

10

      Accenditque novas, rure parante, faces.

Tum iuvenis primos sensit malesanus amores,

      Arsit ab insolita tacta puella face;

Hinc iunxere pares communi foedere dextras,

      Affuit et tectis saepe vocatus Hymen.

15

Flammea tum tibi prima deo sunt sumpta, decensque

      Praeluxit digitis aurea gemma tuis,

Sedisti medius iuveni mediusque puellae,

      Deliciasque toro gaudiaque apta doces.

Tum felix, praesente deo, torus esse iugalis

20

      Legitimam et thalamus coepit habere fidem.

Ergo ades, o Hymenaee; vocant te rura, tibique

      Culta domus cultus et tibi ridet ager;

In foribus te culta manens Ariadna decentis

      Et nectit flores et nova serta parat.

25

Dum nectit flores, illi per candida fulgent

      Ora rosae, Charites quas posuere genis,

Spirat et ex oculis nova gratia (flectere divos

      Dum cupit, hac risum temperat ipsa Venus);

Quin etiam canit: "Ad mensas, Hymenaee, venito,

30

      Te vocat ad thalamos nupta novella suos.

Pulcher Hymen, Hymenaee, Hymen, Hymenaee, venito;

      Te chorus et cantus, te tua pompa manet.

Pulcher Hymen, Hymenaee, Hymen, Hymenaee, venito;

      Tybia iam teneros fundit eburna modos,

35

Ocior ut venias, en rustica fistula cantat,

      Teque vocat numeris Antiniana novis:"

"Irriguis sic hortus aquis, sic prata salictis,

      Sic gaudent pratis ipsa salicta suis,

Laetantur sic melle favi, sic robora glande,

40

      Laetus ut ad thalamos carmina pangit Hymen,

Pulcher Hymen, Hymenaeus, Hymen, cui filia vatis

      Se colit, et thalamos nupta pudica parat;

Qualis roscidulo florens hyacinthus in horto

      Puniceo primae certat honore rosae,

45

Hunc Dryades coluere, hunc et coluere Napaeae,

      Nais et assidua fessa rigavit aqua.

Myrtus honos Veneris, myrto laetantur amantes:

      Pendeat ad cultas myrtea virga fores;

Laurus honos Phoebi, praefert et laurus amores:

50

      Ornent et festam laurea serta domum.

Vitibus est decori pendens sub fronde racemus,

      Arboribus decori quae bene poma rubent:

Picta chlamys phrygiaque manu variata supellex

      Est decori thalamo, purpureusque torus

55

Ipse rosa syrioque decens perflatus amomo

      Mille parat dominae gaudia, mille viro.

Felix deliciis et felix lecte susurris,

      Per te vir domina, nupta beata viro est.

Pan iungit calamos: iungitque Hymenaeus amantes;

60

      Pan amat: ad calamos dulce iocatur Hymen,

Pulcher Hymen, Hymenaeus, Hymen, cui flammea curae

      Et iuvenum lusus et sine lite torus.

Lite fugatur amor, concordia nectit amorem,

      Concordis animos lectulus ipse facit;

65

Hunc amor, hunc pax ipsa locum statuere quieti,

      Hunc legit fidei vincula castus Hymen,

Castus Hymen, Hymenaeus, Hymen; age, fistula, Hymenque

      Dic et Hymen; gaudet saepe iteratus Hymen.

Vt flos, aestivo sitiens cum terra calore,

70

      Nocturno refici lassus ab himbre cupit,

Non illum Zephyrique valent auraeque recentes

      Mulcere aut densa nexilis umbra coma,

Sola illi est in rore salus, spes omnis in himbri,

      Languet honos, cecidit languida sole coma;

75

Sic tacitos in corde fovens nova nupta calores,

      Optato refici coniugis ore petit,

Non illam patris amplexus, non oscula matris

      Aut iuvat artifici purpura picta manu;

Suspirat tantum amplexus, tantum ora mariti,

80

      Moeret, abestque illi qui fuit ante decor.

Quam, raptam matrisque sinu colloque parentis,

      Coniugis ad cari limina ducit Hymen,

Mitis Hymen, Hymenaeus, Hymen, cui mollia curae

      Coniugia et parili vincula nexa iugo.

85

Vt flos in verno laetatus sole nitescit

      Fulgidus, et gaudet purpura honore suo,

Mane tepor, sub solem aurae, ros noctis in umbra

      Mulcet, et ipse suas iactat honestus opes;

In molli sic virgo toro complexa maritum

90

      Nuda nitet, caro ludit amata sinu,

Mane sopor, sub sole viri suspiria mulcent,

      Nocte iterata venus, saepe receptus hymen,

Dulcis Hymen, Hymenaeus, Hymen." Sed fulget olympo

      Vesper; pone tuos, fistula lassa, modos.

95

Vesper adest, Hymenaeus adest; consurgite mensis:

      Vesper amat cantus, carmine gaudet Hymen.

Iam, iuvenes, simul ad choreas, simul ite, puellae,

      En canite, et phrygium carmina dicat ebur.

Vesper adest, gaudete, viri, gaudete, puellae,

100

      Seque paret socio nuptaque virque toro.

Ad thalamos Hymenaeus adest, iace, virgo, pudorem;

      Et vir adest, et adest qui bene iungat Amor.

Prima Venus teneris legem praescripsit ocellis,

      Quave palam fiat quave tegatur amor;

105

Primus Hymen blandis statuit sua iura labellis,

      Diceret ut iuvenis: "Tu mihi, virgo, places."

Ipsa viro Venus e coelo, Venus ipsa puellae:

      "Ludite, ait, florem carpite amoris," ait;

Ipse et inexpertos iungens Hymenaeus amantes

110

      Instituitque rudes, deliciasque docet.

Sola Venus docuit, decepta ut matre puella

      Clam cuperet iuveni cauta coire suo;

Solus Hymen iussit, patrio lare nata relicto

      Iret ut ad iuvenem, matre vetante, suum.

115

Blanda Venus sine veste monet dormire puellas,

      Gaudiaque instanti nulla negare viro;

Blandus Hymen sine veste iubet dormire maritas,

      Et cupidum ad lusus sollicitare virum.

A Venere est quodcunque viro, quodcunque puellae

120

      Inter delicias et bona dulce venit;

Quod tenerum, quod dulce, ioci quodcunque Hymenaeus

      Condit, et ore duas claudit in uno animas.

Sed numeros mutare licet: nam Vesper olympo

      Conditur, et somnos imperat alma Venus.

125

Intravit thalamos felix Hymenaeus, et omen

      Ipse dedit; lecto virgoque virque cubant.

Ducite felices concordi foedere noctes,

      Dulciaque unanimi carpite poma manu;

Ver flores, segetes aestas, autunnus et uvas,

130

      Delicias thalamus tempus in omne dabit.

Serpite in amplexu, certent pugnantia linguis

      Oscula, blanditiis absit utrique modus;

Sic hederae serpunt, sic iungunt rostra columbae,

      Murmuris et taciti ludit in ore sonus.

135

Aetatis breve ver; vos veris carpite florem;

      Hunc florem lusus deliciaeque decent.

Ludite, deliciisque brevem complete iuventam;

      Hoc agite, ut cupidos prole iuvetis avos.

Nascatur Paulo similis, qui reddat utrunque

140

      Scitus avum ingenii dexteritate, puer:

Nam patrium nec Pierides nec sprevit Apollo

      Et Mars ipse sua fovit et auxit ope,

Maternum Musae aonio fovere sub antro,

      Protexit galea Mars quoque saepe sua.

145

Nascatur quae nata tuos, Aurelia, mores

      Et faciem referat foemineumque decus;

Nanque tibi matrique tuae nil aequa Minerva,

      Nil Charites sociae, nil negat ipse pudor.

Hinc illinc generis series. Age, ruris alunnae,

150

      Et nemorum dominae, silvicolaeque deae,

Mane novo nuptisque novis de flore recenti

      Serta date, et calathis spargite ruris opes;

Ipsa favos et mella ferens et lactis honores

      Dic fesceninos, Antiniana, sales.