Giovanni Gioviano Pontano de amore coniugali 2, 19

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


Naenia duodecima. pater nato blanditur

Pupe meus, pupille meus, complectere matrem,

      Inque tuos propera, pupule care, sinus;

Pupe bone, en cape, care, tuas, mi pupule, mammas,

      Pupule belle meus, bellule pupe meus;

5

Suge; canam tibi naeniolam. Nae... naenia nonne

      Nota tibi, nate, est naenia naeniola?

Pupe meus, pupille meus, nae... naenia nonne

      Nota tibi, nate, est naenia naeniola?

Belle meus, mellite meus, nae... naenia nonne

10

      Nota tibi, nate, est naenia naeniola?

Somniculus tibi iam lassis obrepit ocellis,

      Dum tibi, nate, placet naenia nota nimis.

Pupe meus, dormisce meus; nae... naenia, nostro

      Da noctem nato, naenia, somniferam.