Giovanni Gioviano Pontano de amore coniugali 2, 15

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


Naenia octava. nutrix arcessitur, mater loquitur

Lisa, veni, exspectata veni, quid lenta moraris?

      En age, quid cessas? Nil remorata veni;

Et sistit et vagit, tibi nunc convicia dicit

      Lucius, et caros quaeritat usque sinus.

5

Iam properat Lisella, pedum vestigia sensi,

      Ecce venit nudo Lisa parata sinu;

En tibi lacteolae, Luci formose, papillae,

      En tibi turgidulo plena mamilla sinu.

Tota tibi tua Lisa vacat, tua Lisula tota est;

10

      Sume, venuste puer, hubera, carpe sinus,

Carpe sinus, formose, tuos, somnumque capesse:

      Dicetur cunis naenia grata tuis.