Raffaele Zovenzoni Istrias 2, 82

Caterinae Corneliae Venetae Cypri reginae

Solveris hinc laetis avibus, Cornelia, virgo,

Aequoreae regina Paphi, quam Pallas et omnis

Pieridum Charitumque chorus comitatur euntem

Ad thalamos, ubi posta sacro Venus aurea fulcro

5

Insidet, expectatque nurum, quam sedula nato

Iungat et augustos iam sit visura nepotes.

Tu lachrymans collo pendes, regina, paterno,

Nec matris complexa potes divellier ulnis.

Hinc te torquet amor fratrum caraeque sorores,

10

Hinc patriae pietas, qua nil videt aethereus sol

Pulchrius aut maius, namque huius in aequore regnum

Stat, regina, tuum. Sed iam puerique puellaeque,

Audio, iam dudum faustos cantant hymenaeos;

Iam te, sponsa, move ... Quid respicis? ecce moratur

15

Te Throna maiestas, Veneto stipata senatu

Pro foribus classi mox te impositura superbae.

Aeole, caeruleas auris crepitantibus undas

Velorum distende sinus, latus undique cingant

Nereidum Phorcique manus, quae stemmata dulci

20

Carmine Scipiadum memorent, domitumque Siphacem

Aequatasque solo celsae Carthaginis arces.

I felix tanto Cypri regina triumpho.