Giovanni Gioviano Pontano de amore coniugali 2, 4

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


Laetatur in villa et hortis suis constitutus

Hos ego ruricolamque bovem simamque capellam

      Quam laetor nitida luxuriare cute;

Divitiaeque laris tenuis non segnis asellus,

      Vt spondet multo plurima ligna foco,

5

Insultatque solo, atque ad herum lascivior annis

      Calcitrat, et posita lite recumbit humi;

Hac malo vix est foecundior ulla per hortos,

      Atque gravata suum quam bene portat honus;

Quam felix, quam laeta nitet morusque pirusque,

10

      Et dites ramos pondere victa gravat.

Has, coniux, scis, has alieno e stipite gemmas

      Trudere, adoptatas et bene ferre comas;

Hae mites pruni foetus, hae fertile praecox,

      Et multum nobis aurea mala ferent,

15

Seu campanus ager, sive hanc dedit Africa pomum,

      Artifices hominum sive tulere manus;

Non grato sine honore feret, sine divite fructu,

      Non sine coeruleis azariola comis.

Has, pueri, cohibete, premat ne pampinus uvas;

20

      Luxuries non haec, non mihi tanta placet.

Illa placent plenis innixa cydonia ramis.

      Quantus honos mensis, gratia quanta manet;

Quae biferis, quae Sarnensi, quae multa Volumbro

      Gloria, quas laudes Puteolana refert.

25

Aut haec, aut etiam nostris est maior in hortis:

      Alcinoi vincit noster agellus opes.

His olim, coniux, opibus felicior aetas

      Aurea, de facto nunc quoque nomen habet,

Cum sua cuique satis, nec plus aliena placebant,

30

      Et pecus, et cultus cuncta parabat ager;

Auro nullus honor, nullae et sine nomine gemmae,

      Non illo quisquam tempore adulter erat,

Nec vagus errabat Veneris puer, aut mala doctus

      Vulnera, sed solas ille petebat equas.

35

Siquando in pratis perrara ad festa puellae

      Iungebant dociles rustica ab arte manus,

His pudor haerebat fidus comes, ille monebat,

      Qua se quaque oculos arte movere decet.

Nanque ferunt, captos hominum pietate, relicto

40

      Tellurem divos incoluisse polo;

At vitia infernoque lacu stygiaque palude

      Horrendisque Erebi delituisse cavis.

Tunc felix hominum coetus, tunc nectaris amnes,

      Et fontes lactis, robora mellis erant;

45

Coelitibus simul immisti iuvenesque senesque

      Prandebant, vini non tamen usus erat;

Vna amor atque pudor, una accumbebat honestas,

      Et venus et probitas formaque iuncta simul.

Haec hominum sors dulcis erat, sors laeta deorum,

50

      Haec bona praestabat tunc habitatus ager.

Prima Erebo egressa est falso custode cupido:

      Illa fuit nostri prima ruina mali,

Illa rudes animos curis infecit habendi,

      In scelus et pronas iussit habere manus,

55

Illa torum thalamique faces violare iugalis,

      Cognati et nullam sanguinis esse fidem,

Illa nefas, vetitumque sequi, vetitoque potiri

      Suasit, et intinctas sanguine habere manus.

Hinc levis ambitio Phlegethonte emersit ab imo

60

      Livorque exanguis pervigilesque doli;

Tum terras coetusque hominum moresque nefandos

      Numina et infamem deseruere locum.

Sola Venus, teneri pastoris imagine capta,

      Et coelo terras praetulit et puerum,

65

Nec ruri contenta novas migravit in urbes:

      Illa dies miseris urbibus atra fuit,

Qua luxus, luxuque malo coniuncta voluptas

      Intravit castas desidiosa domos.

Hinc vitii genus omne caput, genus omne malorum

70

      Sustulit, et regnis incubuere suis.

Nos ah, nos urbes, coniux, procul esse iubemus:

      Rura placent: luxus desidiose, vale.

Simplicitas nos prisca iuvet, nos parca supellex

      Et facilis victus et sine sorde toga.