Giovanni Gioviano Pontano de amore coniugali 1, 10

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


Exsultatio de filio nato

Ite procul, curae insomnes; sint omnia laeta;

      Cretensi lux haec more notanda mihi est;

Ite iterum, curae insomnes, procul ite, dolores;

      Fulxerit haec nitido sidere fausta dies,

5

Qua mihi vitales genitus puer exit in auras;

      Spargite nunc variis atria tota rosis;

Spiret odoratis domus ignibus, aemula lauro

      Myrtus adornatos pendeat ante lares.

Ipse deos supplex tacita venerabor acerra,

10

      Et reddam sacris debita thura focis:

Sancte Geni, tibi solennes prostratus ad aras

      Fundo merum, et multo laurus in igne crepat.

Vota manent: sua signa deum testantur, et omen

      Clara dedit celeri flamma voluta gradu,

15

Ipse et pacato movit sua vertice serta,

      Et fragilis cecidit crine decente rosa;

Ipse manu rata signa dedit. Tu, sidere dextro

      Edite, felices exige, nate, dies,

Produc fatalisque colos, et longa sororum

20

      Stamina dent faciles in tua fila manus,

Spesque patris matrisque auge, superesque parentum

      Vota, fluant Hermus lydiaque unda tibi.

Auguror et patrias olim meditaberis artes,

      Et studia antiquae non inhonora domus;

25

Sive tibi carmen placeat, tibi carmina Musae

      Dictabunt, virides cinget Apollo comas;

Sive vias coeli rerumque exquirere formas

      Naturae et causas explicuisse iuvet,

Seu leges atque arma fori, te proxima possunt

30

      Exempla et patres exstimulare tui.

Sed neque te vel dirus amor, vel gloria belli

      Vicerit, ut matri sis timor usque tuae:

Illa graves tulerit decimo iam mense labores,

      Languida de partu mortua pene mihi.

35

At tu iam tanto, mater, defuncta periclo

      In nova praeteritos gaudia verte metus;

Iam, mater, quid matris opus, quid munera differs?

      Cur non materno iam cubat ille sinu?

En patri similes oculos, en mater in ore est,

40

      En vultus, in quis spirat uterque parens,

En senii solamen adest. Vos spargite multo

      Flore domum, et thalamis lenior afflet odos.