Giovanni Gioviano Pontano de amore coniugali 1, 3

Reference basis text: B. Soldati, 1902

Editing of the digital edition: M. Montalto


Carmen nuptiale. Hesperum alloquitur

Exorere optatumque viro optatumque puellae,

      Et gratum thalamis, Hespere, tolle iubar;

Tuque tuos, Erycina, toros visura, canoras

      Iunge et aves rutilas praefer et ipsa faces,

5

Qualis adesse soles sanctis celebrata hymenaeis,

      Cum timet a cupido nupta novella viro,

Quos, dea, concilias rixamque in gaudia vertis

      Et tenerum florem carpere amica doces.

Tecum Amor, et casto gaudens Concordia lecto,

10

      Cumque sua veniat Gratia iuncta Fide;

Sancte Geni, nardoque comam perfuse madenti,

      Felicique assis, hora benigna, pede.

Hesper adest, video ecce faces, "Hymenaeeque" clamat

      Vulgus, et omnis: "Io," turba, "Hymenaee," vocat.

15

Ipse deus spargitque rosas spargitque hyacinthos,

      Ac sua nimirum munera laetus obit,

Ipse et adest agitatque faces. "Hymenaee," vocate,

      Dicite: "Io," ter, "io, o Hymenaee, io."

Quicquid odoris habent Arabes unctique Sabaei

20

      Secum habet, atque suo spirat ab ore deus,

Deque coma sertisque fluunt quoscunque liquores

      Assyrio veniens devehit orbe ratis;

Ipse choros mistus pueris mistusque puellis

      Ducit, et ad numerum crura manusque movet.

25

Vos celebrem cantate deum atque "Hymenaee" vocate,

      Dicite: "Io," ter "io, o Hymenaee, io."

Nympha venit; praeit ipse deus, praeeuntque sorores

      Idaliae, atque novem thespia turba deae,

Scilicet assuetasque domos assuetaque visunt

30

      Limina, et est vatis sedula cura sui.

Cernite, ut apposito moveant vestigia gressu,

      Et plaudat felix agmen, ovante lyra.

Dum choreas, dum plectra movent euantia divae,

      Dicite: "Io," ter "io, o Hymenaee, io."

35

Iam venit, cohibete modos; iam, tybia, siste;

      Haesitat ad primas iam nova nupta fores,

Atque hanc cunctantemque gradus atque ora rubentem

      Admonet his Erato, dulciaque ora movet:

"Nec dubita, sustolle pedem, felixque marito

40

      Et felix natis, o mea, limen adi.

Fortunata domus tibi erit sanctique penates,

      Candidus imprimis et sine lite torus,

Isque etiam coniux, cui prae te et munera Croesi

      Et dives rutilis sordeat Hermus aquis."

45

His Erato. Subit ornatis Elegia capillis,

      Candida, punicea conspicienda toga:

"Ne lacrimis, ne foeda oculos, formosa, nitentes;

      Ad pacem, ad lusus, cara puella, venis,

Deliciasque tori molles dulcemque quietem.

50

      Quid tua singultu pectora rupta sonant?

Aspice, ut haerentes in te defixit ocellos,

      Vt miser e lacrimis liquitur ipse tuis.

Nil iuvenis miserere; vetat te flere Hymenaeus

      Et nox deliciis prima futura tuis.

55

Ergo, age, neu viri amplexus, neu gaudia differ

      Longius, et caros, aurea, vise lares.

En bene habet: placidos intrasti, dia, penates,

      Dexteraque est cupido tam bene iuncta viro.

Ite simul, capite amplexus et colla ligate,

60

      Vt natos videant pignora cara suos;

Iungantur suaque ora simul, resolutaque venis

      Molliter irroret languida membra venus.

Complexi, quales hederae sua brachia nectunt

      Chaonis et qualis oscula iungit avis,

65

Neu dulcem cohibete animam: pax rixaque murmur

      Alternent, neu dens linguave ponat opus.

Claudite iam postes, iam lectus cepit amantes:

      Mutua quid testes gaudia differimus?

Solus ades, genialis Hymen; te murmura testem,

70

      Te lacrimas, risus, praelia nosse decet:

Nos alio. Capite optatam post bella quietem,

      Dum rediens abigat somnia grata dies."