8. ad Marinum Tomacellum sodalem
Fata vocant, lux alma, vale, iam deleor. At tu
Inferias vati solve, Marine, tuo;
Ossa quoque in patriam miserae transmitte parenti,
Accipiat cineres testa paterna meos;
5
Et soror ingratae persolvat iusta favillae
Spargat et e lacrimis nostra sepulcra suis.
Illa etenim tellus, quae me genuitque tulitque,
Contegat et grata membra reponat humo.
Officium fac, amice, pium, manesque piato,
10
Atque arabo noster spiret odore rogus.
Viveret o utinam frater tuus, ipseque tecum
Vidisset potius funera nostra Leon;
Ille meos flentis dextra clausisset ocellos,
Iunxisset geminas et mihi rite manus,
15
Ossaque iussisset molli requiescere terra,
Et data perpetuum paxque quiesque foret,
Ille meos obitus versu flevisset amico,
Redderet et vati carmina moesta suo;
Sic mihi mors nec amara foret, nec saeva timerem
20
Fata, nec Alecto quas gerit ante faces.
At tu, siqua tui superest tibi cura sodalis,
Fac madeant lacrimis funera nostra piis;
Te dulcis deflere iuvet lususque iocosque,
Quos mea non ultra Musa sepulta canet.