Raffaele Zovenzoni carmina varia, 14

In prototypam Guarini mei effigiem

Guarinus mihi nomen erat: mea fama sub astris

Fixa viget, longo terris sudore coalta,

Quippe ego Pierides profugas Helicone recepi,

In patriamque dedi sedes habitare latinas,

5

Quae mihi tunc gratae munus te, Strabo, dedere.

Hospes eras barba impexa Graecoque galero,

Orbis iter mensus iam confectusque senecta,

Quem nondum norant Itali: mox ipse togatam

Palliolo exuto induxi vestemque Quirinam,

10

Pontifici summo ostendens: qui te ilicet ulnis

Excipiens carum sola mihi morte reliquit.

Inde peto Venetum Romana stirpe nepotem

Marcellum, qui te gemmata in veste Renato

Dat regi dono. Totis hic gentibus unum

15

Te gratum efficiet, cunctis tua gloria saeclis

Vivet, et omnivorans laedet te nulla vetustas.