Raffaele Zovenzoni carmina varia, 6

Epaenodia in inclytum atque potentissimum dominium Venetorum
per summum poetam Raphaelem Zovenzonium edita

Vrbs Venetum salve, pelagi regina potensque

Terrarum domitrix atque heroum, inclyta mater,

Celsa mari medio, divinum opus Ennosigaei,

Vnde oritur quod Seres habent, quod Bactra, quod Indi,

5

Et quod in Oceano crescit, quod in aggere nidi:

Si quid et Arctois surgit mirabile campis,

Hic legis: et si quid pulchri Germania, si quid

Gallia Massagetaeque ferant et fortis Iberus.

Adde quod ipse maris rector Neptunus habenas

10

Obtulit imperio Venetis portusque subegit

Quicquid et Adriacis terrarum cingitur undis

Ionioque mari tua signa Leonis adorat;

Teque suis quondam Iovis insula, Marce, triumphis

Creta vocat: patreque simul tibi maxima servit

15

Illyris, totumque tibi se tradidit Ister

Liburnique truces, Aquileiae potentia quondam

Moenia, Carnanesque feri pinguisque Timavus,

Nec minus arx Vtini multis aequanda superbis

Vrbibus Italiae cervicem flexit et ingens

20

Ferre iugum didicit: quod non expavit amoenum

Tarvisium, gaudensque suos Vincentia cives

Obtulit, anguigero dudum vexata tyranno:

Haud secus excelsae Troiani Antenoris arces

Salsiferasque urbes et moenia cana Ravennae.

25

Tu simul alma mei genitrix Verona Guarini

Marci amplexa pedes totis cervicibus haeres,

Brixia Benacique lacus et Bergamus ingens

Oppidaque Insubrum positaeque sub Alpibus arces

Dorida quot salsi veniunt ad littora fluctus

30

Quotque ferae in silvis vivunt, quot in aequore pisces.

Quid loquar urbis opus mirum, cui sparsa per aequor

Stant loca sancta patrum? pro moenibus inde columnae

Herculis occurrunt subeuntibus ostia nautis.

Cernis et augustas hinc divi Principis aedes,

35

Hinc turrim aurato tangentem vertice caelum

Hicque micat Pario structum de marmore templum,

Marce, tibi, foribus fulget cui limen aenis:

Intus ebur vivens, simul aera loquentia credas.

Hinc Scopae dea facta manu simulacraque magni

40

Zeuxis et antiqui Polycleti opera alta renident.

Hic pallam insignem gemmis auroque rigentem,

Hic, monocorne, tuum specimen mitramque ducalem

Praetereo solidoque graves adamante coronas.

Quis fora, quis pontes numeret, quis celsa domorum

45

Atria nobilium niveoque palatia saxo,

Quis decus Italicum, theatris aulaea crebris,

Perfusasque auro vestis, saturosque tapetas

Murice, caelatosque manu crateres Apellis.

Desine Croesi tuos calices nummumque, quadrigas

50

Baccharumque arcam et virides iactare cylindros.

Palladis et varias artes non ipse reponet

Qui laudes Ithaci et magnum cantavit Achillem.

Hic operae pretium lembos per summa volantes

Aequora despicere e speculis celeresque recursus

55

Instar equi alipedis. Quid onustas mercibus alnos

Quidve dicas cetis similes in gurgite naves,

Robora bellorum ratibusque tremenda superbis

Rostratasque simul centum sine mora carinas.

Si das, Iane, tuam musis comitantibus aedem

60

Ingredimur: sit fas Martis spectare catervas.

Sed quid et hic hominum aspicio? Di, quanta securis

Fervet: at haec tortos componit turba rudentes:

Hic nova vela suunt matres, furit ignis in antro,

Vulcani: cudunt fulmen cyclopes et arma

65

Ferratasque manus, et adhuc hic mille supersunt

Vndarum expertes ipsa cum dote triremes.

Claudite iam belli thesauros, claudite Iani

Limina, cuncteturque ferox sua tempora Mavors.

At mihi nunc, Cyrrhaee, fave, vosque alta favete

70

Numina Thespiades: quamquam mea tempora nondum

Cincta virent hederis spirantque in vertice lauri,

Vos sequar: o Venetam liceat depromere gentem

Et priscas memorare domos unde horrida Martis

Fulmina ductoresque ducum patresque togati.

75

Hic Mauroceni divum genus: unde ducales

Tris radiant apices, hic et veneranda Quirini

Nomina: sunt Herici tangentesque astra Pisani.

Adde Lauredanam stirpemque Sanutam

Pisaurosque patres, Priolos celebresque Mianos.

80

Hic Bernarda viris potens prosapia fulget

Cumque Dionaeis praestans Valaressa Rimondis.

Pone Marina subit spectataque turba Gussonum.

Atque Manolessum specimen Bragadinaque surgit

Nobilitas, splendentque procul vexilla Sagredum.

85

Quid Gradonica vetus soboles, quam terna coronant

Astra ducum? quid vos Landi insignesque Capelli

Donatique graves, Orii grandesque Molini?

Di, quantum splendoris agis, stirps Barbara, quantum

Iustiniana tuis rutilas virtutibus, atque

90

Tris Badoera duces tibi sunt totidemque Faledro,

Sanguine: sunt uno gaudentes principe Celsi

Estque Polana domus, Steni illustresque Georgii

Zenaque progenies: hic fascibus adde Soranzos

Delphinumque ducem, romanaque nomina Memmos.

95

Nec vos, Venerii, nec te, Moceniga, silebo

Gens dilecta deis, nec te, Cornelia, nec te

Foscara magnanimos caelo latura nepotes.

Ecce alta heroum succurrunt nomina Barbi

Canalesque simul, Diedi Duodique potentes

100

Atque Boni, Miniique graves cum stemmate Cauco.

Et quid Emi Cuppique, et quid Suriana vetustas

Sturlatumque iubar, Circii ingentesque Bolani,

Et qui sanctarum sortitus nomina legum.

Hic Pizamanas acies Garzonaque signa

105

Agnosco Viaramque manum coetusque Ruginos,

Et vos, o Magni, vosque agmina clara Minotum.

Quid Pasqualigos veteres prolemque Leonam,

Valeriumque genus memorem? satis ipsa patescunt

Numina: quis nescit quae Trivisana venustas,

110

Quam Vendramini divites, valeantque Parutae

Victurique patres et Barbadica propago?

At mihi pontificem stirps Condulmeria summum

Addit et ipsa suum Corraria: iunge rubentes

His pileos: sunt hic romano a sanguine Balbi

115

Hicque micant Bembi et patriae nova sidera Mauri.

Sunt Foscarini proceres, Tronique potentes

Hic sedes posuere suas: hic Dandula proles

Quatuor est enixa duces, duos Teupola porro,

Tris Michaela tulit domus ampla, duosque Ziana.

120

Huc Contareni incedunt, quorum aurea gestant

Tris sua sceptra duces: hic Bondomerius ordo.

Hos Caravela cohors sequitur Lipomanaque pubes

Et Grimana. Sed haec quaenam nova pompa propinquant

Quos mea posse negat memorare Polhymnia cunctos?

125

Hic, Romane, tuos cerno, Marcelle, nepotes.

Hic est qui patriam crudeli marte labantem

Sustinuit Venetisque excelsas navibus Alpes

Traiciens, Marcum vocitat dum Brixia, praesto

Affuit, anguigerum suis a moenibus hostem

130

Propulit aeternumque tulit cum laude coronam.

Alter adhuc Marcellus adest, cui cana ducales

Tempora subnectunt vittae tibi prime solutae.

Qui fuit imperio successor at ecce coruscat

His Maripetra deum soboles unde orta ducalis

135

Gloria caesareosque merens Pasqualis honores

Cuius et in bello virtus spectata togaque

Foederibusque fides cumulataque in omnibus ictis

Iustitia atque ingens patriae pietatis imago

Qua te grata ducem creat imposuitque potenter

140

Huic solio, totoque tibi nunc plauditur orbe.

Inque foro orchestrae tolluntur et alter arenae

Campus adest radiantque sacris pendentia tectis

Praemia: conveniunt athletae optantque sub armis

Virtutem ostentare suam: concurritur armis,

145

Clarescunt ictus, clipei franguntur, et aere

Aera sonant, strident litui longusque tubarum

Concentus ferit astra. Neget quis numina ludis

Concertasse tuis, Dux inclyte? vidimus ipsi

Martis equos, currum, et pugnantem gorgone divam.

150

Quis varias belli facies, certamina laudum,

Quis fastus festosque dies similique triumphos

Explicet, huc quamvis contendat Thracius Orpheus?

Nec minus interea diversis partibus adsunt

Oratores tibi qui sua templa domosque

155

Commendent, regesque suos regumque tiaras.

At tu, Turce ferox, totum tibi concutis orbem

Italiaeque tuis audes promittere regnum,

Demens, qui Venetum procul in tua regna leonem

Respicis accensum nec acutos contremis ungues:

160

Sic opus est, felix fatorum hoc exigit ordo,

Quippe dies properat quo te post plaustri triumphos

Marcus agat: date tura focis viridesque corollas

Spargite, pontifices, templis, dominumque vocate

Terrarum cui iam promissa potentia ponti est.

165

Vrbs Venetum felix o terque quaterque, benignis

Structa deum manibus, tali sub principe tantis

Aucta viris, ubi plena suo stat Copia cornu.

O mea fila, deae ne frangite, barbara donec

Signa sub ingenti Marci pendentia templo

170

Suspiciam, veniantque Arabes, victique Sabaei

Dona ferant, Tanaisque suos huc mittat Oretes.

Tunc ego daphnigenas ausim decerpere frondes

Hasque rudes ornare comas plectroque sonanti

Thraiciam pulsare chelym qua, certa deum gens,

175

Vos, Veneti, super astra feram, quibus aurea cedent

Sydera caelicolumque toris residebitis altis

Vestraque Pieriis clarescent nomina templis.