Raffaele Zovenzoni carmina varia, 2

Caesari Augusto

Romani decus imperii, lux altera mundi,

Iusticiaeque caput, Caesar Frederice, deorum

Progenies, aequat quem nunc clementia caelo,

Sis felix, miseris et opem poscentibus ultro

5

Fer Tergestinis, quos iam miserantur et hostes.

Aspice quot caesi iaceant: discordia finem

Vrbibus imposuit, sed te deus aethere ab alto

Misit ut huic populo dones sua munera, pacem

Qua nihil in terris felicius. Astra favebunt

10

Huic voto: faveas et tu, mitissime Caesar.