Anonimo genovese carmina, 12

12. de "Deus exaudi"

Deus, qui conta fecisti

Et per mortem Ihesu Xristi

Mundum totum redimisti,

Da solamen cordi tristi.

5

Exaudi, rex pietatis,

Nos gravatos a peccatis

Quos defendat a periatis

Dextra tue probitatis.

Orationem respice,

10

Celi regnans in vertice,

Ac servos tuos despice

Mente rogantes supplice.

Meam tibi nequitiam

Depromo petens veniam.

15

Si me repellis, quoniam,

Quo, derelictus, fugiam?

Auribus clementissimis

Subveniens miserimis,

Tuere, dux magnanimis,

20

Ab hostibus nos pessimis.

Percipe preces, quesumus,

Nostras, qui bono desumus;

Nam tibi, quantum possumus.

Iam famulari volumus.

25

Verba proferre nescio,

Corde confusus consio,

Sed ad te pium venio

Omni pleno consilio.

Oris, cordis et operis,

30

Molem depromo sceleris;

Sed vivam si perceperis,

Pie largitor muneris.

Mei crebra sunt vulnera

Que sanasti; mox impera

35

Regnaque salutifera

Nobis post mortem resera.