Giovanni Gioviano Pontano carminum appendix, 20

20. Epithalamium Leonorae Aragoniae,
ad Franciscum Minutulum

Iam destinatis regia nuptiis

Aureola pendent, amplaque latius

Ornata visuntur reclusis

Atria liminibus, nitentque

5

Aurata puris clarius ignibus

Longe theatra, atque umbriferas patens

Expandit arces aequa coelo

Machina, stelliferumque scaena

Tollens lacunar, perque sedilia

10

Circum decentes explicat ordines;

Adde et platearum et domorum

Actalicis decorata velis.

Passim renident omnia, nec minus

Longa et viarum strata virentium

15

Completa laetanti tumultu

Densi humeris tenuere coetus.

Huc et Galesi qui placidas tenet

Confluxit areas, qui calabros sinus,

Huc et ferus Lucanus acti

20

De Brutiis memor est triumphi;

Montana linquens deserit appuli

Quicunque ripas incolit Aufidi,

Quicunque bantinosque saltus

Et venusina arat arva cultor;

25

Venere quos Campania proximis

Exerat agris militiae sciens,

Et Marsus et quicunque ubique

Iussa timent tua, magne Caesar.

Hoc et nitentes miles agens ferus

30

Ludis equos spectaculo martiis

Concurrit, adversasque turmas

Bella ciens simulata vexat;

Quos inter Alfonsus patriae ferens

Virtutis artes praestat, et imperii

35

Iam nunc futuri signa praebens

Ardet equo metuendus acri.

O longa parcant fata superstiti:

Te, magne princeps, orbis in ultimas

Exposcet oras, tu subactae

40

Iura dabis patienda Thyle.

Te testis ingens Italia audiit,

Cum fulminantem Flaminiae loca

Parvusque Rhenus sensit, unde

Pax latias fovet alma terras.

45

Hinc sed frequentes tam facili pede

Ducunt choreas mista nitentium

Inter puellarum cohortes

Et puerum iuvenumque turba,

Qua laeta festam tybia constrepit

50

Testata lucem, et carmina concinunt

Dilecta regales in usus,

Docta modosque lyram iuventus.

Hic purpurarum splendida munera,

Tinctumque cois quicquid aeneis,

55

Quodcumque Arabes mollesque metunt

Senes Afri tyriusque cultor,

Quodcumque Orontes et Tagus aureis

Volvunt arenis, quicquid ab ultimis

Vectatur oris, qua renascens

60

Phoebus aquas propius colorat.

Demissa quis per colla monilia

Et nexa tectis pondera circulis

Commista gemmis narret? Ad quae

Lumina si obtuleris, micare

65

Credes silentum sidera noctium,

In quis paratu regia splendido

Adversa feres. Luna qualis

Orbe micans rubicunda pleno

Circumadiacentes luminibus suis

70

Excludit ignes, et decus et genus

Sullime regalesque mores

Ore refert Leonora arae;

Haec differenti legitimum viro

Vix illius desiderium moramque

75

Donanda iam iam, mox primo

De gremio rapienda fratrum.

Heu nulla purae laetitiae dies

Contaminatis nec sine gaudiis,

Iucunda cuiquam, quae propinquos

80

Festa vides resonare montes,

Magnaque ferri laetitia virum,

† replebit mox gemitu omnia,

Cum ... digressa supremo

Vltra iussa feret parentis †

85

<>

<>

<>

Quid lacrimis oculos fatigas?

Quis te remordet pectore conscius

90

Singultus imo? Rex pie, desine,

Non hostis illi, verum amati

Dulce viri gremium petetur,

Cum quo beatae longius exiget

Longaeva vitae tempora. Iam licet,

95

I, virgo felix, i maritos

Prole nova thalamos replere,

Quo fausta ducunt omina; patrios

Mox inde caram progeniem ad sinus

Missura mater, nec retardent

100

Vlla boni tua vota divi.

Tu nunc dolendum quod mihi censeas,

Francisce nostri pectoris altera

Pars carior, si non amictus

Purpurei mea membra velent,

105

Cultuque pannoso procul adnotans

Extrudit acer ianitor, aureum

Per colla nec pendet monile

Depositis varium lapillis,

Si laeta nunquam sors adeo fovet,

110

Vt non amari plus ferat, et premens

Mors vellit aurem: nil perenne,

Nil homini stabile aut beatum.