Giovanni Gioviano Pontano Parthenopeus 1, 6

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


6. queritur de ingenii tenuitate

Aerii montes et mollia prata nemusque

      Et vos carminibus flumina nota meis,

Quod me tam gracilem voluistis ferre poetam,

      Indignor, magnae laudis amore calens.

5

Nam mihi iam pridem tenues agitantur amores,

      Attritamque sequor vatibus ipse viam,

Intactos ausus necdum contingere fontes

      Arduus et summi carpere montis iter

Hic, ubi pierio recubans Lucretius antro

10

      Concinuit latio carmina digna sono,

Ac rarum siculus foecundo pectore vates

      Rerum naturae condidit auctor opus.

Sed tamen, ante diem quicquid properatur, acerbum est,

      Maturumque suo tempore quicquid erit;

15

Omnia fert aetas, et perficit omnia tempus,

      Nec serum quicquam tempus et hora ferunt.

Prima velim teneris intendat amoribus aetas,

      Cantet et ad citharam nostra Camoena suam,

Ac primum teneros miretur Fannia versus,

20

      Quos mea demulcens pectora dictat Amor,

Lascivumque prius me sentiat Vmbria vatem,

      Gaudeat et nostro carmine lector amans.

Sera meis veniet, veniet si fama libellis,

      In pretio cum sit nostra senecta suo.

25

Tunc ego castalias (vivam modo) pronus ad undas

      Perfundam sancto labra liquore senex,

Quatuor et referam digesta elementa figuris,

      Primum ignis, post hunc aeris esse locum,

Terra sit ut media mundi regione locata

30

      Nixa suis opibus, pondere tuta suo,

Intervalla tenens distantia partibus aeque

      Bruta quidem et solido sorte recepta loco,

Quam pater oceanus spumantibus abluit undis

      Amplectens, medio dissociatque freto;

35

Sint duo praeterea, quorum sullimis ab Arcto,

      Imus ab opposito dicitur axe polus;

Hos circum immensi volvatur machina mundi,

      Nec tamen impositum sentiat axis honus;

Denique gignendis quaenam sint semina rebus,

40

      Vnde suos ortus edita quaeque trahant,

Vnde pavor cervis, rabies atque ira leonum,

      Raucaque cur cornix, et bene cantet olor;

Quid calidi fontes himbri, quid noctibus Ammon

      Ferveat et medio frigeat usque die;

45

Quem dederit rebus finem natura creandis,

      Centauri nunquid, Scylla vel esse queant,

Cur non luna suo, sed fratris luceat igni,

      Quid vehat et Procyon, quid vehat ortus Equi.

Felices animae fatis melioribus usae,

50

      Cura quibus primis talia nosse fuit;

Non illis studium gemmae, non dira cupido,

      Divitis aut auri perniciosa sitis,

Sed superum casto rimabant pectore templum;

      Quis superis nunc est vita beata locis.

55

At mihi servitium et tristis iam vita paratur,

      Illaque libertas pristina surripitur,

Immatura meae nec parcunt fata iuventae.

      Ne peream, tu me, Fannia cara, iuva.