Giovanni Gioviano Pontano de hortis Hesperidum 2

Testo base di riferimento: B. Soldati, 1902

Cura dell'edizione digitale: M. Montalto


Iamque alios vocor ad cultus aliumque laborem

Hortorum; neque enim simplex genus unave stirpis

Hesperiae soboles, ratio aut tantum una colendi.

Acrumen genus omne, novo sub nomine, plures

5

Diditur in partes, uno quae cortice foetus

Dant alios tamen atque alio se stipite tollunt.

Pars exacta quidem prima est. Nunc o mihi, natae

Pleiones, astate atque aspirate canenti;

Vester honos agitur, vestro sub nomine crescit

10

Hoc opus et vestris mea tempora cingite sertis;

Vos quoque adeste simul facilesque estote, puellae

Hortorum memores; tuque, o mihi culta Patulci,

Prima adsis primosque mihi, dea, collige flores,

Impleat et socios tecum antiniana quasillos:

15

Sic tibi perpetuum spiret rosa, floreat urna,

Scilicet urna, tui qua conditur umbra Maronis,

Ambrosiae fundat rivos, det nectaris amnes

Mincius et niveos semper tibi pascat olores

Et laetata suos iteret tibi Mantua cantus,

20

Mantua dives avis, dives gonsagide prole,

Ac nova lucrinae stupeant ad carmina cautes,

Sistat et ipsa suos mirata Neapolis amnes.

Tu quoque partem hanc phaurusii ne despice ruris,

Francisce, armorum et studiis quandoque remissis,

25

Neu tibi displiceant silvae stachiritides, aut te

Non capiant fulvis radiantia poma corymbis.

Mars belli decus, ipse deus bellique repertor

Et Venerem atque hortos amat atque hortensia dona;

Exemplumque dei sequere armipotentis et artes,

30

Nanque tibi Aethiopum e campis, garamantide ab ora

Poma fero, poma excubiis vigilata draconum,

Herculeae meritum clavae, nova munera gentis

Romolidum, aetheriis famam quae sustulit astris.

Ecce autem, num ne haec coelo delapsa liquenti

35

Stella nitet? Num forte novum sese exerit astrum,

Et felix astrum et nostris aura addita coeptis?

En virides citro silvae, en limonia rura

Praetendunt frondes? En quae panduntur et umbrae?

Quique aurum luci nemora et generosa metallum

40

Irradiant? Quibus ipsa nitent ramalia gemmis?

An coniux Ariadna viri memor et memor horti

Sese offert? O hortenses miserata labores,

Vxor, ades: cape rastra simul, cape sarcula et ipsis

Innitens incumbe bidentibus, et frondosas

45

Falce premas citros, simul et rorantibus urnis

Funde amnes, spument plenis stagna ipsa lacunis;

Ac tandem iuvet optatos decerpere flores,

Et fructus legere, atque aestus vitare sub umbra

Ducentem socias nympharum ad plectra choreas.

50

Vos mecum Vraniae aonium instaurate laborem,

Ac mecum auricomas citrorum pangite silvas.

Hesperidum in silvis niasaei et margine fontis

Nec fructu, nec odore citro, nec munere mali

Praestat adhuc arbor; tantum sibi sumpsit honoris,

55

Si sit et ipsa arbor. Nam stipite debilis imo

Nec cono insurgit nec in aera tendit apertum,

Viribus at defecta suis aliena moratur

Praesidia, et vallis adiuta potentibus alte

Explicat et ramos et sese extendit in artus

60

Insignis fronde et fragrantis imagine pomi;

Tanta etenim coeli mole ac vertigine pressus

Atlas, dumque humeris timet et prospectat olympo,

Invisus citro et foemur et vestigia firmat,

Inconcussa tenens firmatis terga lacertis,

65

Suffecitque honeri et mundum cervice refulxit.

Hinc manet accurvata et palmite flexilis arbos,

Testaturque senis cedentia membra labori,

At dives meritis et fructu et fronde superbit

Indignata umbras nemorum cavaque antra ferarum.

70

Ergo illam quernis in postibus inque dolato

Robore constitue et multo cum vimine vinci,

Immissisque hastis traiecta consere canna

Apricum ad solem, avertens Boreamque nivemque,

Effundens et laticum scatebras; ne absiste novare

75

Tellurem radice procul, neu neglige campae

Ingluviem cohibere manu, seu carmine dicto

Pellere limitibus magicoque avertere cantu,

Ter quod anus succincta irato immurmuret ore,

Illucet et manes lethaeae et numina ripae.

80

Prima igitur florum tibi cura supersit et omne

Impende huc studium; nam, si te gloria rerum

Delectet, iuvet hesperii et praestantia ruris,

Nec mora, dum gravidos honeret vindemia ramos

Grandiaque infixis mirere et mala columnis,

85

Vt timeas pendentem alta de mole ruinam,

Vt mediis persaepe decembribus inque furenti

Solis anhelantis rabie sit cernere gentem

In florem ruere et fructus properare recentes.

Annua quanquam et bima simulque et menstrua pubes

90

Pendeat huberibus fraternaque brachia late

Diffundat, domus alta novis laetatur alunnis;

Vsqueadeo furit in venerem generosa propago

Natorumque et amor trahit et cura illa nepotum.

Ergo, age, crescentem prolem a borealibus auris

95

Et culmis tueare, iniecto et mergite farris,

Aut gravido centone, aut vimineo contextu,

Frigora ne perimant, pereat labor irritus anni;

Nec pigeat scenam frondentem aestate superne

Iniicere et ramis prohibere tenacibus aestus,

100

Ferventes aestus rapidi et fera vulnera Cancri,

Quanquam sole suo gaudetque calentibus arvis

Et patriam aethiopem meminit maurisiaque arva.

Sterne et humi calidumque fimum lapidesque recoctos,

Dum coelum riget; ast utroque in tempore largos

105

Funde himbres, inverge urnas et flumina sicca.

Vere autem, cum priscus honos hortis redit et cum

Garrula limosas sedes molitur irundo

Ac tenui solitum frustratur voce laborem,

Falce premes citri silvas annosa recidens

110

Brachia; non tamen ista tibi sit, ut annua cura.

Tum fragmenta lege et ramos secerne valentis,

Obliquosque infige solo, tamen ut capite extent,

Stipitis aut truncum gladioque et falce dolatum

Infode et in tenui nudatum contege sulco.

115

Continuo ingentem vicino ex amne paludem

Elice, diluvioque comas immerge salubri.

Haud multum fluet, emerget vastissima silva

Solaque praecultis regnabit citrus in hortis,

Pendebunt gravidis tabulata aurata racemis,

120

Quae mox lecta tibi natalibus annua festis

Ornentur mensis, circumque domestica pubes

Libet et ante focum melle illita et undique turba

Clamet: "Io, bonus annus eat." Tu, flatibus Euri

Ne noceant, memor anteveni, sive obiice firmo

125

Praeruptorum operum longive crepidine saxi,

Aut adversa procul depulset verbera laurus,

Aut circum ramosa abigens testudine cinge;

Atque Austro tueare una atque uredine salsa

Defensor nemorum generosique incola ruris,

130

Si te cura movet tantorum et fama laborum.

Sin forte in varias iuvet et te ducere formas

Nascentem citrum mutato et corpore mala,

Tu faciem e ligno argillae aut de cespite ductam

Subiice, et infantem tenerum nutricis amato

135

Conde sinu. Paulatim artus formabit et inde

Ducet inumbratos signato in cortice vultus,

Occultas natura hominum miretur ut artes,

Spectatum veniant non nota ut poma Napaeae,

Vt Pomona suo laetata assurgat honori,

140

Exsultansque novis plaudat Zephyritis alunnis.

Est nemus extremis Calabrum inviolabile terris

Diis sacrum patriis multa et pietate verendum,

Arborei dives foetus, volucrumque rapinis

Opportuna domus, tuta et spelaea ferarum.

145

Hoc nemore ex ipso lucisque horrentibus olim

Advectam memini stirpem, quae citron ab omni

Parte et odore quidem foliisque et flore referret,

Sed fructu variata et longe aliena figura;

Vix orbem retinens, protento at corpore longos

150

Sese agit in ductus, varia et trahit agmina cauda.

Quid moneam, ne te capiat tam indigna cupido

Hortensis monstri caelatam implere tabellam?

Ah procul infamemque notam atque averte pudendum

Dedecus. En formosus adest chorus, ecce puellae

155

Iam cupiunt legere idalios et iungere flores:

Ne prohibe idalias carpendo a flore choreas

Infami portento aut saeva ab imagine terrae,

Neu pudor inficiat, neve ora tenerrima pallor

Deformet, suppressa tegant ne lumina palmae.

160

Aeternum tibi sic niteat ver, aurea semper

Mala adsint, spiret syrius procul hortus odores,

Nullo et acidalii desint tibi tempore rores.

Tu vero, prolem ut teneram tueare benignis

Indulgens studiis maioraque corpora formes,

165

Fige trabes, tabulata simul dispone et in altis

Infantes insterne cubilibus et frondoso

Siste toro; ducent placidam per amica quietem

Ocia, ut ignavos sopor et cibus impleat artus.

Si curae tibi sit lecta e frondentibus hortis

170

Servare, ut viridem teneant annosa vigorem,

Hoc age: carpe manu in tenebris, in nocte maligna,

Frondentem ramum frondenti et palmite mala,

Palmite cum valido frondem retinentia ramumque,

Et tibi nulla suas ostendat luna tenebris,

175

Luna soporiferis sub terras abdita bigis;

Mox illa in latebris unco suspende tenaci

Et blandire manu et ventorum averte procellas,

Aut paleis strata et stipulis arentibus; inde

Servabunt nitidam propria cum fronde senectam.

180

Hoc vero differt citrio citrus: illa superbos

Sese agit in ramos procero et stipite surgit,

Termite at haec fragili lentoque cacumine terras

Prona petit fixisque cadens incumbit in hastis;

Huic maior soliis odor est et foetibus, illi

185

Floribus; aeterna silva vestitur uterque

Stipes et aeternam ducit sub fronde iuventam;

Flos illi albescens medioque interlitus auro,

Hunc inspersa notat postremo purpura limbo.

Ergo ab odoratis maturo tempore ramis

190

Aurea poma legunt, plenisque relata canistris

Suffigunt laribus, divumque altaria donant

Primitiis, sertisque deos halantibus ornant;

Sepositas etiam vestes lucensia texta

A tineis tutantur, odore medentur et ipso,

195

Arcent et tyrios tetra a rubigine comptus.

Munere quin etiam mali frondentis ab alto

Oceano (nam prisca quidem sic credidit aetas)

Pleias Alcyone Neptunnum ad litora traxit.

Multa querens fragilemque fidem thalamosque negatos

200

Et sibi praepositos Stachirae phaurusidos ignes

Clamabat, dextraque et serta et poma tenebat

Infelix coniux; ac nunc miseranda papillas

Nudabat roseoque sinu invitabat amantem,

Nunc exerta genu primasque illapsa per undas

205

Candida reiectis ostentat crura cothurnis,

Nunc effusa comas scopuloque insignis ab alto

Crudelem vocat, ac vires superante dolore

Labitur exanimis siccaque insternitur alga.

Sensit fragrantem extremo de litore ramum

210

Neptunnus, captusque aurati munere mali

Et serto insigni, lacrimis quoque victus amantis

Currit in amplexum cupidisque extollit in ulnis.

Illa viri ut gremio intepuit, calidusque per ossa

Ignis it, amplexu et tenero fovet ora mariti,

215

Ornavit serto caput atque cloneide fronde,

Implevitque sinum pomis felicibus, auraque

Extinctos revocat praerepti coniugis ignes.

Tertia iam superat limonis cura colendae,

Et rarus labor et coepti meta ultima nostri.

220

Adsitis, nymphae cyrenides, o mihi, nymphae

Masitholae, aspirate, o quae Paliurides umbra

Gaudetis, iuvat et fluvios habitare recessus,

Et citri iuvet umbra, iuvent limonides aurae,

Hesperidum et veteres cantu renovemus honores.

225

In manibus nemus auricomum chariteiaque arva,

Vestrum opus, o Charites; vestro nam munere quondam

Itala limonem noverunt litora, nam vos

Et causa meministis eam et memorare potestis,

Nec vestris meritis aeternae aut parcite famae.

230

Fonte nisaeio sese Venus aurea quondam

Laverat et pexos comebat nuda capillos,

Purpureo Charites pingebant ora colore

Ambrosio et niveas afflabant rore papillas.

Ecce puer passis volitans super aera pennis

235

Laetus adest, matrem amplexus, nova gaudia portat:

"Te sireneis felix Hymenaeus in oris

Expectat, thalamosque parat magnetis Amalphis;

I, propera italicos illic molire triumphos,

Mater; ament et saxa." Atque haec effatus hiulco

240

Ore, simul genitricis et ora et labra momordit.

Surrisit dea et allectis Tritonibus altum

Ire parat. Dum colla Venus, dum pingit et ora

Ad thalamos ventura, et Amor dum territat arcu

Semideos maris et ponto minitatur et undis,

245

Interea Charites limonia dona pararunt,

Quae ferrent nuptae: triplex genus, altera foetu

Exiguo atque acrem gustu referentia sensum;

Altera quae fructu maiore et rorida succo

Huberiore, sed oblongo tamen utraque ductu;

250

Tertia quae grandi fulgent honerata volemo,

Ac citrii referant sinuosa ab imagine formam,

Sed succo ingrato, quemque ora offensa recusent:

Hic tamen admotusque foco sensimque recoctus

Instillante anima ac tenuem conversus in amnem

255

Ora puellarum maculis lavit, et candorem

Inducit nitidis per colla argentea guttis.

Ergo ubi concinuit festis Hymenaeus, et ipsa

Fessa est assiduis ludens Cytherea choreis,

Munere felici Charites nereida Amalphin

260

Donarunt, fuit et teneris sua gratia verbis.

Hinc rarum accessit decus hortis, et nova silvis

Gloria gemmiferis fontes nituere sub umbris,

Candidaque auratis fulxerunt litora ramis;

Hinc et stirpis honos, hinc et chariteis Amalphis

265

Munere limonum et nemorum redolentibus auris

Ornavit thalamos, felixque Hymenaeos et aras

Pinxit flore novo sparsitque atlantide fronde,

Et passim stratis laetata est alga metallis.

Quod vero aut viridem trahit a radice colorem

270

Frondibus ac fructu, aut acuit sensumque palatumque,

Hinc nomen dubia certum sub origine mansit.

Est idem cunctis cultusque et cura, et iniquum

Coelum indignantur frigusque aestumque gravantur

Masitholae limones, at humida flumina poscunt

275

Auxilio et densas laurorum in praelia turmas.

Sed minor illa quidem cultu maiore tuenda;

Nanque legenda hiemi tecto ac stipanda maniplis

Et circum tabulata fimo iungenda tenaci,

Ne coeli rigor aut Boreas immanior urat.

280

Nam neque sic thalamis clausis assueta puella,

Fota sinu genitricis et ostro induta nitenti,

Aut timet obstrictas gelidis Aquilonibus auras,

Frigoris aut rabiem sub iniqui sidus Aquarii.

Iccico solem spectet, post terga virenti

285

Seu lauro seu rore maris cingenda, nec unquam

Sola hiemi credenda tibi chariteia limon,

Et florem semper parituraque semper honorem

Aurati foetus ramo et placitura comanti;

Qualem praerupti sub vertice montis adeso

290

Litore secessu in molli, sub rupe cavata

Et baccho felix, felix amathuside myrto,

Frondenti et lauro neptunnia Mergilline

Laeta colit, non aestus eam, non frigora tentant,

Non rivi crepitantis opem, non fictilis urnae

295

Exoptat sitiens, large quam thespias unda

Actiaque aoniis irrorent dolia lymphis.

Ah fatum crudele hominum et sors invida votis:

Ignotos nunc per populos, per gallica regna,

Horrentem ad Rheni ripam atque ad norica saxa

300

Exulat oceanique vada ad squalentia tabo

Navifragum, extremos queritur Syncerus ad axes.

Interea sitiunt citri ac limonide in umbra

Torpet humus, decor ille horti fragrantis et aurea

Pleiadum intereunt mala, ac sine honore relictum

305

Litus et errantem dominum lacrimantur arenae;

At nympha e scopulis summique cacumine saxi

Incusatque deos, coelumque et sidera damnat,

Et saxa et miserae responsant antra puellae.

Iam reliqua insitio est hominumque industria. Nunc tu

310

Huc adverte animum, et veterum cape dicta virorum.

Citrigenum species cum sint et germine et ipso

Cortice tam similes cognato et semine iunctae,

Hospitia hinc sociis iungunt communia tectis

Affines ramos, et dant capiuntque vicissim,

315

Et mutant proprios alterno foedere fructus.

Non unae hinc species, sed misto semine plures

Scinditur in partes nemus et sua nomina miscet;

Accipit et citrium limon, limonaque citrus

Hospitio, et sociis ineunt convivia mensis,

320

Accipit et thalamo citrium citrus, et sua tractant

Iura simul, iunctisque toris accumbit uterque.

Hinc species mistis crescit variata figuris.

Ergo nunc ramos libro demitte sub hudo

Artifici dextra, fixo nunc iniice ligno,

325

Atque alte impacto cuneo insere, alteriusque

Cortice cum iunge, et cera mox illine adacta,

Vlmeaque obsaeptis constringe et vincula plagis,

Arceto et pluviam coniecti cespitis haerba.

Nunc et crescentem vicino e margine virgam

330

Admove, et inciso levi sub vulnere libro

Sic fige, ut lento desint ne cingula nodo;

Aut et eam transmitte forato ad viscera trunco

Mirantem latebrasque cavas et operta viarum,

Qualis et heleis longe delata sub antris

335

Miratur maris occultos Arethusa meatus

Et coelum suspirat amicae et litora terrae,

Quaeque syracusiis spirant de fontibus aurae.

Neve excide illam; sinito de matre propinqua

Hauriat ut succos solitos, solita hubera latet,

340

Donec eam grandem natu longeque valentem

Atque novercales stringentem enisius ulnas

Videris et proprio meditantem vivere succo;

Tunc abrumpe manu materna et stirpe revelle.

Crescet, et immensum ducet late aucta cacumen.

345

Interea, laeto surgit dum surculus auctu,

Saepe riga, saepe eductas de stipite gemmas

Evelle et duris inverte ligonibus arva,

Et matri blandire, sua dum prole repulsa

Cogitur indignans alienos pascere foetus.

350

Quin et surgentem sobolem defende sub umbra

Frondentis rami, dum sol furit et furit aestas

Victa siti; idem ipse in glacie tege tecta superne

Insternens crassa e stipula cannave palustri,

Vrat ne teneros rabies aquilonia thyrsos.

355

Cum primis valida nitatur surculus hasta

A vento tutus longeque urgente procella,

Et nunc scalpello tenui, nunc molliter ungui

Detondens prima luxum compesce iuventa.

Vtendum parce ferro; sed nec tamen ipsa

360

Luxuries toleranda; parens nam crimine in ipso

Haud natos miseratur, at acri percitus ira

Increpat et dictis et poena crimen acerbat.

Atque equidem (memini) tantum se industria prompsit,

Qui diversa quidem parva sed semina in urna

365

Condat, et educens collo breviore stolones

Subducatque arctetque manu ac sub vincula cogat

Crescentes; hi tandem uno se stipite miscent,

Atque uno obducunt se cortice. Neve flagella

Dilabi sinito; neu summa cacumina ventus

370

Divellat, cera linito, aut diducat adulta,

Vnguine dum proprio corpus iunguntur in unum

Atque operit lentum sub eodem codice glutem.

Postquam alta steterit radice infossa et opimum

Raptarit stirpes succum, mirabere poma

375

Plenaque grataque, non uno tamen una sapore.

Sunt qui diversos ramos, sed cortice raso,

Coniungant stringantque simul, quo glutine misto

Increscant aeque, ac fixo mox stipite iunctos

Infigant pariter, tum vulnus rite coronent,

380

Et fallax opus admota tueantur ab alte,

Quo ramo ex uno atque uno de palmite fructus

Non uni veniant, sit honosque et gloria ruri,

Gaudeat insolito natura adiuta favore.

Sed nec defuerint scisso qui codice adacto

385

Dilatent vulnus cuneo, mox vulnere crudo

Includant gemmas alienae stirpis alunnas;

Mox tenui obstringant vitta: non fit mora, longos

Emittunt ramos et silva litus obumbrant,

Exciso et veteri cono sua brachia fundunt,

390

Ac dorso alterius (mirum) nova pullulat arbos.

Quin etiam alterius, nudato cortice, plantam

Vidimus alterius frondente cacumine ramos

Erigere, ingentem e tunica et subolescere silvam,

Et stirpem infamem nemora in generosa novari.

395

Ergo castanea e molli, e praestante sagitta

Laudatae genitricis adulto et germine virgam

Exuito, exuvias gemmisque oculisque nitentes

Seligito; his sterili spoliatum cortice truncum

Degenerem induito vincloque urgente ligato,

400

Quo sese et pluvia et solis tueatur ab aestu;

Nec te blanda manus sinito frustretur inertem,

Aut laudat tunica vitiosum arente flagellum.

Iam videas docili e planta pubescere prolem

Frugiferam; tunc carpe manu, tunc erue ferro

405

Quod superat matre e sterili et blandire novellis:

Mira fides, nitidis palmes se tollet alunnis.

Scilicet ut Iove nata Fides, tellure relicta,

Detestata hominum mores secessit olympo,

Illicet emersit Fraus, admonituque deorum

410

Destitit assuetas tellus producere fruges

Sponte sua, nullis hominum ante obnoxia curis;

Cui Labor impatiensque ocii languentis Egestas

Auxilio occurrere et fato Industria maior.

Haec Indo advexit merces, pelagoque negatum

415

Stravit iter, secuitque cavis liquida aequora velis;

Haec armenta boum domitans summisit aratro,

Invertitque solum, cultis dominetur ut arvis,

Praescripsitque ovibus, carpsitque e vellere lanam,

Nudaque textilibus velavit corpora pannis,

420

Construxitque domos, frigus quis arcet et aestus;

Quaeque olim sterilis fuit arbor et horrida cultu,

Hanc ferro domuit vertitque ad munera frugum,

Insitio ut plantas foecundet et imperet hortis,

Degenerent ne poma, genusque in secla propagent.

425

Non igitur tantum pratis armenta, nec haerbae

Himbribus, aut apium debent examina rori,

Quantum de rebus merita est Industria nostris;

Cuius ope ingenium sese extulit et caput astris

Admovit, maria ac terras sibi subdidit, ut nil

430

Liquerit intentatum, ut summo e vertice Olympi

Traxerit attonitas citrii ad spectacula Musas.

Quando autem est citrio duplex sapor, acer ab ipsa

Natura ductus, dulcis ne ex arte magistra

Venerit, in dubio est. Nam tempora longa frequensque

435

Protulit insitio genus et decus, ars quoque multa

Vsus et experiens reperit simul, haec quoque ut ipsa

Mala colore aurum, sed mella sapore referrent.

Nec vero non et veteres voluere coloni

Punica de fibris quondam crescentia amaris

440

In dulcem mutata saporem, lotia postquam

Senserunt hominum ardenti concocta calore,

Quae postquam diffusa manu multumque diuque

Igne suo acremque attactu domuere saporem,

Concoctum et virtus calido infregere liquore,

445

Transiit in lenem sensum purgatus amaror.

Anne hoc ipso etiam mutata et citria baccho

Silvestrem posuere animum et fregere rigorem?

Quo non ars penetrat? Palmes caedatur et ipse

Crassior, in palmumque cavetur et undique labris

450

In gyrum ductis nec pollice crassius; illuc

Infer mella liquata et grandi contege saxo,

Quod solem avertat. Postquam arida suxerit arbor

Inclusum humorem et sitiens nova pocula gliscit,

Mella cavo immersans flaventibus imbue rivis

455

Rursus, et evacuam thymbraeo nectare cellam

Distende, ac latices humano e corpore fusos

Mollibus irrora radicibus. Interea ne

Neglige frondosas toto de stipite gemmas

Vellere, mesopius ni qua liquor implet et ipsa

460

Labra trahunt dulcem mulsi de fonte liquorem;

Illas tu gemmas illaque et germina serva,

Et blandire manu et ventorum averte procellas,

Arce hiemes, funde hyblaeos et largiter amnes.

Non derit tanto felix fortuna labori,

465

Crescet et immensum sata melle cleartias arbor,

Ornabitque hortos, ac tanto munere laeta

Divinas natura hominum mirabitur artes,

Quanquam adversa viris et fortibus invida coeptis.

Sunt qui lecta manu solerti et semina cura

470

Contingunt mulsa, siculo aut madefacta liquore;

Postquam autem traxere ipsum ad praecordia rorem

Sedaruntque sitim medicato nectare, terrae

Infodiunt et culta rigant; ea denique fructu

Iam referunt tenerumque quem quondam hausere saporem,

475

Quemque et arundineo duxere e palmite succum.

Quando et inexpertum nihil ars sinit, hoc quoque et hortis

Accedat, vel dictu etiam mirabile, de quo

Quamvis longe audax, quanquam sibi conscius usus

Addubitet: ramum foecunda e matre revulsum

480

Decutiens capito; caesum mox undique librum

Aequatis ferro spatiis dextraque volentem

Exuito; inde pari confossum vulnere dorsum

Stipitis alterius nudato, et veste recenti

Induito, ut coeant extremis partibus orae,

485

Vestis et e lento mollescant vulnera limbo;

Vlmea dehinc teneris indatur cingula plagis,

Vinculaque ingentis committant vulneris ora,

Vestiat et frondes truncum toga, pellat ut himbres,

Arceat ut soles et saevae uredinis iram.

490

Dii, facinus mirandum: haerenti e cortice cortex

Ipse novus victum medius rapit, atque supernis

Instillat ramis, quaeque in sua pabula traxit

Exuriens alimenta suo ut de fonte refusa

Ipse suis infundat alunnis, ipse et amicum

495

Irroret lac, ut sensim in sua nomina vertat

Ramosque frondesque et eodem semina foetu,

Ante quater nidum in tignis quam figat irundo,

Et quater extincti renovet quam funera nati;

Tantum ars ipsa valet, tantumque industria pollet.

500

Omnibus his usus suus est. Seu forte voluptas

Quaeratur, seu certa salus studiumque medendi

Praecipue pueris, semen lege, coniice lectum

In cyatho, et latices ad summum infunde liquentes,

Sub Iove quos tacitae contingant frigora noctis;

505

Mane autem puero instilla: bibet acre venenum

Lumbricis, stomacho (mirum) medicabitur aegro:

Quin et arundineis mala ipsa liquoribus ante

Arte quidem medicata coquunt, ac lenibus inde

Intingunt succis et vase madentia servant

510

Auxilium latura et opem languentibus aegris,

Regalisque epulas vario affectura sapore.

Quid quod et in calidis fornacibus igne tepenti

Saepe liquant lectos flores, et in horrea condunt

Vitrea odoratos latices, suffimina nota;

515

Saepe et fictilibus in lancibus himbre recenti

Dimensis spatiis, macerato cortice, melle

Contingunt, siculove premunt concocta liquore,

Atque hos atque alios convertunt citria in usus.

Caetera te antiqui doceant exculta Salerni

520

Pectora, quis artes medicas monstravit Apollo,

Quis rerum notae causae, quorum inclyta in agris

Silva nitet fulgentque auro radiantia culta,

Ac nemora hesperiis vinci indignantur ab hortis.

Hoc sat erit, nymphae sebethides. O mihi siqua,

525

E vobis siqua, nymphae sebethides, hudam

Benaci de fonte ferat permesida laurum,

Qua manes spargam magni senis eque sepulcro

Eliciam felicem umbram ac venerabile numen,

Quo nemora Italiae senserunt Pana canentem

530

Et mirata suos requierunt flumina cursus,

Quo laetae in campis segetes, quo munera Bacchi

Ditarunt colles, nec non coelestia dona

Stiparunt liquidas divino nectare cellas.

Salve, o et gregibus decus et decus addite silvis,

535

Quo ductante italae fremuere in bella cohortes,

Martiaque horrifico sonuerunt cornua cantu,

Audiit et Triviae longe lacus, audiit et Nar,

Ac trepidae matres pressere ad pectora natos;

Salve iterum et nato felix et, Mantua, vate,

540

Felix et populis, et tanto principe felix,

Quo gonsaga domus spoliis exsultat opimis

Gallorum, cum excussa metu tremit itala tellus,

Summittitque humiles alpina ad gesa secures.

Te duce discussere iugum, Francisce, superbum

545

Insubrium attonitae gentes, quique ora Timavi

Amne lavunt populi, quos et rigat Adua dives

Gurgitibus longe et cultis Mela inclytus arvis;

Per te a servitio caput eximit accola Parmae,

Et quas saxosi vexat ripa aspera Rheni

550

Sollicitas urbes, quas et de montibus actis

Turbat Senus aquis campo inferiore vagatus;

Et tibi nimbiferum inclinat caput Appenninus

Communi pro libertate et fortibus ausis,

Teque et arundineo incinctus veneratur amictu

555

Eridanus, late irriguis plaudentibus undis,

Pro decore Italiae et Belgis belli arte repressis.

Macte animo, Francisce, et macte ingentibus orsis,

Assurgit cui felici Campania tractu,

Assurgit latis venerata et Daunia campis,

560

Quaeque nitet pigro tellus madefacta Galeso,

Quodque mare Italiam supra quodque alluit infra.

Ecce autem insignis cantu atque insignior armis

Bellorum et laude et multis spectata triumphis

Parthenope tibi laeta canit, quod, te auspice, regno

565

Reddita sit, quodque e solio venerabilis aureo

Imperitet populis sullato et marte triumphet.

Non tamen Hesperidumque hortos, berenicia rura,

Iccirco aut libycos tu dedignabere saltus,

Quos olim excisorque hydrae domitorque leonis

570

Alcides adiit, quibus et splendescere iussit

Phormiadumque et agros et litora iuncta Vesevo,

Quos et Sirenes scopulos, quae saxa frequentant,

Aequanique serunt colles meteiaque arva,

Quosque secat Sileris frondoso margine campos,

575

Aenarie quos nostra colit, colit aspera et Ansur,

Atque Suessa, vago Liris quam temperat alveo.

Nec mihi Naiades in tanti parte laboris

Abnuerint viridem salicis de fronde coronam,

Nec mihi culta suos neget Antiniana recessus,

580

Quis superat vites Hermi atque rosaria Pesti

Quaeque et idumaeas mittunt palmaria baccas.