Iambonus Andreae de Favafuschis
Accipe, clare, precor, genuit quem Cimbria vates,
Quae Bovis iliaci portant tibi metra salutem,
Metra quidem, quovis inopi contenta paratu;
Crinibus impexis et inerti pergere passu
5
Rustica ridebis, non picta coloribus illis
Quos tua pieriis apponit musa figuris.
Perlege, nec multum fragili de cortice cura:
Mens erit in verbis qua delecteris et alto
Concitus ingenio carmen moduleris opimum.
10
Sub Bove certarunt Lupus hinc tuus, inde canorus
Voce Asinus grandi; lata est sententia: victus
Ad tua rostra, ratus se laesum, appellat Asellus.
Quis litis tenor et quae facta sequentia litem
Omnia prospicies his interclusa tabellis.
15
Ne tamen hic tanti taceatur origo duelli
Quaestio sic posita est. Duo sint: cum semine primus
Prolis agat vitam, vivat sine prole secundus:
In mundum meliore sibi quis venerit astro
Quaeritur, et cupienda magis quae vita duorum est.
20
Vox asinina probat sortis melioris habentem
Qualemcumque sinat sobolem Deus: at Lupus illum
Progenies cui nulla datur: pugnatur utrinque
Cantibus alternis et respondentibus harpis,
Strata quibus credas reparari Pergama posse,
25
Cimbrica saxa trahi et Bachilonia flumina sisti.
Hos inter dubio dum pendet palma volatu
Arbiter assumor, pugilum communis amicus,
Integer Astraeae, quae nondum tota reliquit
Dardanii loca sacra fori, causamque revolvo
30
Victoremque Lupum pando libramine iusto,
Hac diva mostrante viam. Timor ullus ab illa,
Spes, amor aut odium cor non flexere Iohannis
Non soliti non esse Boni: mihi testis adesto
Antegrados quaecumque colit quaecumque senatum
35
Gastaldosque fides terrae firmissima nostrae
Et quae iam vestris satis in praetoribus albet.
Nil super his conscire mihi, quo mordear intus,
Aut errasse putem; sed nec me purior urbis
Rector erit patavae, leges ut sedulus omnes
40
Observet quas bis manibus iuravit et ore.
Provocat ille tamen pacti violator honesti
Stare Bovis dicto, quo se permiserat ante
Nescius in pecus esse Lupus ius vindicis irae,
Nec contentus eo largo temerarius ore
45
Iudicis innocui corruptas dicere lances
Audet et in nostram moliri nubila famam
Et vocat ambages omni ratione carentes
Quae mihi iustitiae dictarunt numina, quaeque
Scripta probant asinis non solum credita vatum.
50
Irascor medeorque mihi maledicta ferendo:
Ne ferar ut peccem forsan non casta loquendo,
Vindicet hoc crimen pacto confisus agaso
Fuste latus tundens et iniquo pondere tergum
Saepe domans sedeatque super lassumque fatiget,
55
Muxus ut exigua solvat ieiunia coena,
Incubet et gelida noctu sine stramine terra.
Quid faciam? mos est ad triste recurrere victos
Auxilium; quandoque tamen sine crimine iudex
Hoc vetat et vacuae cessat deferre querelae.
60
Quod tamen admissus fuit importunus Asellus,
Campesane tui fecit reverentia campi,
Quem tibi cognatae musae coluere latinae,
Perpetuos fructus omni sub sole ferentem.
Namque pruinosus cum stringit Aquarius arva
65
Non minus est plenus quam cum sub vere Iuvencus
Floret Agenoreus vel in aestu messibus albet
Cancer, odoratis rubet aut cum Libra racemis.
O mihi si talem natura dedisset agellum,
Me quoque natorum vano privasset honore,
70
Quam felix quam grata quies, quam laeta fuisset
Vita mihi semper; quae et adhuc ventura superstat
Clara senescenti iuvenem me redderet aevo!
Sed non sic Asinis visum, quos, grandia natos
Pondera ferre, pudet vacuis incedere dorsis.
75
Nec iuvat expertes oneris sublimibus uti,
In quibus et tuus est appellaturus Asellus
Qui fuerat proprius vitae laudator onustae.
Tu modo, Castaliae quem perdocuere sorores
Scire homini quodcumque licet, dignare parumper
80
Hoc opus, accitis doctas dare partibus aures
Ingenioque tuo venari et promere verum.
Si tamen expediat validis mea dicta tueri
Iuribus, accingor, si Mussus inania dicet,
Calcitret ad stimulos quamvis frenabimus ora.