Giannantonio Campano carminum appendix, 8

Reference basis text: P. Cecchini, 1982

Editing of the digital edition: E. Pecalli


8.

Gentiles, numeros tuos recepi

Dignos quos habeat Minerva in aede,

Quos candens ebur aureaque brattae

Ornent, margine vestiantque tota,

5

Scriptos in bibula tamen papyro

Plena sordibus atque destinata

Scombro aut sulphureo magis cucullo,

Cumque illis etiam meos libellos

Venale ut piper aut crocum involutos.

10

Hoc cur accidit? Auerum poema

Foedavit pice nigrior poeta.

Ludis de puero, sed impudenter.

Esset qui caneret lyra volebam

Mecum, per numeros iturus omnes.

15

Motum te lachrymis refers parentis;

Sunt nugae, omnia posse te volebas,

Credi nec poteras. Quid obtulisti

Vltro tu mihi? Disce polliceri

Quae praestare potes, tuasque vires

20

Expende ad trutinam prius. Sinolfus

Discessit, rediit, manet, recedet.

Siquid vis, propera: fugat subornat

Clam nobis. Papiensis it per agros

Venator leporum. Fugit Corintho

25

Mercator vacuus. Carina merces

Allatura novas Rhodon petivit,

Piscosam reditura mox Corinthum.

Mordes de manicis, tamen bibisti

Mecum tu ciatho pari. Excitavit

30

Campano papiensis unda somnum,

Gentilem gravis impulit liaeus

Sudare ad pateras et aestuare

Nullo sole, loqui procaciora

Et passu dubio genas rubere

35

Et quicquid, scio, sobrium pudere.

Haec pro nequitia tua locutum

Aequo tu me animo feras. Cavebis

Posthac, si sapias, eum ferire

Ensem qui teneat manu. Valeto.

40

Tres nostros Medices: Petrum parentem

Ac Laurentium et inde Iulianum,

Donatumque meum meumque Francum,

Paulum philosophum tuamque strumam,

Quorum et nomina non capit libellus,

45

Quos multos mihi tu parasti amicos,

Et Bessum quoque millies saluta.