Giovanni Gioviano Pontano eglogae 1, 5

5. pompa quinta.
Colloquuntur Macron et Lepidina; Planuris supervenit,
quae pompam heroum ad nuptias convenientium describit

 

Macron

Huvidula est, quae prima venit, sed et una rosetum

Fert Pesti, fert et violas haec una Vesevi,

Fuscaque roscidaque et venosis lactea mammis.

Lepidina

O coniux, prima haec, prima haec ne despice quantum

5

Et calamis valet et cantu, verum una videri

Non formosa cupit, luxum aspernata procosque,

Asparago gaudet fungisque operosa legendis,

Quos et herae, quos et matri dimittat in urbem.

O mihi cara soror (potes et soror ipsa vocari),

10

Dic, age, qui comites, quos et ducunt hymenaeos,

Planuri o generosa soror Leucogidis albae.

Planuris

Descendunt, soror, et nemora, et cava flumina currunt

Ad thalamos, mille antra deos vomuere, et ab altis

Montibus indigenae Fauni proteruntque ruuntque

15

Ad portas; iter ingentes non explicat Orcos,

Quos acherusiacae fauces, nova numina, mittunt,

Stagnaque Baulorum, quos hostia pinguis Averni

Emisere adytis lacus et fluitantis Araxi.

Mira illis sunt ora, soror, radiantia fronti

20

Lumina, sulfureis fumus de naribus efflat,

Tempora per serpunt rami mentoque rigescunt

Hircosae setae; tum guttura collaque circum

Squalent sulfureae totoque in pectore crustae,

Caetera membra nigror merus occupat et situs et nox.

Lepidina

25

Me miseram, hi ne etiam? Procul, ah procul.

Planuris

                                                                                   O mea, siste

Ad cryptam; ferratus adest Aeronius, adsunt

Tercentum rapidi umbrones totidemque molossi.

Ipsi abigent tecti colla et longa ilia ferro,

Ore latrant, saevum valeant qui inhibere Typhoea;

30

Moverat Aenaria ferus hic, et monte revulso

Raptabatque iter et litus pede celsus obibat,

Intrabatque antrum: ecce Acron, ecce aspera proles

Lancusi Pelicon et marsicus Armillatus

Deturbant antro et foemori cava vulnera figunt;

35

Ille per extremas praeceps vix effugit undas.

Lepidina

Et fessa es, mea Planuri, et liquidissimus amnis

It subter, sitienti et aquas et pocula promam;

Proximaque Vranie scorteum et sua poma paravit,

Quae mihi cara soror forma prior et prior annis,

40

Quodque vides, summa procul innuit alta fenestra.

Planuris

Assideo, Lepidina, et poma et pocula sumam:

Mox tibi et heroas referam summosque Oriarchas,

Quos mirere, soror, simul et vereare superbos.

Primus agit pompam Gaurus cum coniuge Campe,

45

Ingentemque manu pinum fert; pendet ab alta

Hinc leporum grex, inde anatum, post ordine longo

Et damae capreaeque et aper leboride silva,

Et perdix nemore e Clanii et vulturnius anser,

Ardeaque fuliceque et grus lucrinide ab alga.

50

Ipse ebulo pinxitque genas et pectora gypso.

At Campe asparago crines redimita virago

Frondentem a radice alnum fert strenua, ubi omnis

Pendet et autunnus matura et fructibus aestas,

Pomaque praecoquaque et auro certantia mala,

55

Et viridi cum fronde pira, atque cydonia cana:

Per medios volitant ramos merulaeque hululaeque,

Pippilat et passer, et dulce canit Philomele.

Vrsulon insequitur frontem insignitus echino,

Ipse humeris pedibusque ingens et cornibus ingens;

60

Cornibus ingentes nutanti pondere cistas

Castanea e molli sorbisque virentibus, idem

Fert humero crumeram nucis et mulctralia lactis,

Fert lateri geminas immani ventre lagenas

Sorbino e bimo atque ex anniculo viridisco,

65

Et dextra hinnuleos querula cum matre gemellos.

A leva coniux felici prole Marana

Laeta canit; sociae plaudunt ad carmina nymphae.

Ipsa favos ac mella simul macerumque lupinum

Plurimaque in nitidis fert ova recentia qualis,

70

Haec illa est felix et coniuge digna Marana,

Docta et acu, docta et lino, doctissima lana:

Dos illi ingentes tercentum ad sidera quercus,

Tercentumque nuces, quarum tria iugera campi

Brachia protendunt, mille et cum vitibus alni,

75

Tercentumque suum armentum, et nemus undique cinctum

Arbuteisque comis et nucliferis pinetis,

Et quae se multa circumtegit esculus umbra.

Hunc post incedit lentis Misenius heros

Passibus, ipse senex, iuvenum sed viribus usus.

80

Vectibus hi sullatum alte per brachia cetum

Attollunt, caudaque iter et vestigia verrit

Immanis fera et informi riget horrida dorso,

Tum quassat caput et minitanti tergore nutat;

Faucibus ac tenebras simul et vomere, et simul ipsa

85

Visa lues pelagusque haurire atque hiscere coelum:

Occurrunt, trepidoque sinu sua pignora celant

Attonitae matres: pavor hinc, hinc plausus euntum.

Ipsa viam sibi, qua gressum fert, bellua pandit,

At tubicen vocat urgentem ad spectacula turbam,

90

Cantantis longe ingeminant nemora ardua murmur:

"Pastores tellure sati gensque eruta sulcis,

Monstra cavete maris scopuloso et tergore cetum;

Vulnerat et cauda insidians et devorat ore.

Vos, iuvenes, celerate iter et vim afferte lacertis."

95

Haec tubicen, turba ingenti clamore salutat

Sebethon: "Nove nupte, nuces para et indue vestem,

Quam tibi acerranae musco flavente Napaeae

Neverunt, quam pinxit acu Pomelia, ut imo

Fronderet limbo patulis satureia ramis,

100

Sibilet ut tenui de fronde locusta susurro,

Indue et intextum buxo frondente galerum."

In medio telas operosa observat Aragne

Disponitque manu, volitantem et captat asilum;

Ille fugam parat, ast tenui interceptus amictu

105

Implicitatque pedes et passis instrepit alis,

Lydaque de tacito prodit tum turgida nido.

Hunc iusta coniux Prochyteia incedit et ore

Et gestu spectanda et pictae tegmine pallae;

Nexilibus cochleis limbus sonat, horrida echinis

110

Zona riget, viridique sinus frondescit in alga.

In manicis querulae ludunt per flumina ranae,

Cum subito extremas interstrepit anser ad ulvas,

Tum linquunt mediis convicia rauca sub undis

Attonitae, inde cavos referunt ad carmina rictus,

115

Raucaque limosae meditantur murmura ripae.

Auribus hinc oriens radiat sol, splendet at illinc

Luna pruinosis incedens candida bigis.

Ipsa manu speculum dextra fert, cuius in orbe,

Cum sese gemino inclusit Latonia cornu,

120

Nocte quidem insidias Satyrorum artesque procaces

Detegit et cautis aperit nova furta Napaeis:

Illae iter occulto rapiunt per devia passu.

Luce autem, cum sol speculo diffulxit, ibi omnis

Cernere erit curas et facta infida virorum,

125

Quique paret thalamo fraudem litemque maritus.

Hoc fertur dominae rarum ac memorabile donum,

Quo secura sui tueatur foedera lecti.

Claudicat hinc heros Capimontius, et de summo

Colle ruunt misti iuvenes mistaeque puellae.

130

Omnis amat chorus et iuncti glomerantur amantes;

Is lento incedit passu baculoque tuetur

Infirmum foemur et choreis dat signa movendis,

Assuetus choreae ludisque assuetus amantum.

Has inter mihi nota Marillia cantat: "Ad alnum

135

Cogite oves, amat alnus, amant dominique gregesque."

Responsant: "Amat alnus, amant dominique gregesque."

Sparguntur passim e calathis violaeque rosaeque,

Et cava maenalios suspirat tybia versus.

Praecedit gravidis bis septem honerata canistris

140

Pompa puellarum, pendent mantilia circum

Alba quidem, croceis sed flavescentia villis;

Cuique suus comes haeret amans, cui corniger agnus

Ex humeris grave pendet honus, sua fistula cuique,

Plaudit et arguta de valle canentibus echo:

145

"Sparge tuas, Sebethe, nuces, en colligit uxor;

Parthenope, tua poma sinu (vir seliget) effer."

At iuvenum manus usa humeris et pectore anhelans

Ingentes taurorum armos, ingentia aprorum

Corpora subvectat duplici pendentia conto,

150

Bis septem capita hirta albis nutantia sannis.

Ingeminant plausus, et vox sonat: "Exue, nupta,

Exue gausapinas et nudo corpore ramum

Excipe, puniceo praefert quem cortice coniux.

Exue gausapinas, coniux, ramoque valenti

155

Sterne aciem, clausis uxorisque ingrue portis

Comminus arma ciens, telumque in sanguine tinge."

Fescennina crepant latis convicia campis.

At lino felix felixque Ansatia fuso

Ostentat rarum decus ac variabile textum,

160

Costalionis opus, telaeque insigne decorum.

Hinc illinc fluit amnis opacaque ripa virescit

Margine cincta suo ruptisque immurmurat undis;

Apparet certo tenuis sed semita calle,

Qua nigrum formica agmen trahit ordine longo,

165

Festinant aliae, ut plenos populentur acervos,

Illa redit rapto gravida, atque e pondere fessa

Invitat sociam in praedam, ac sese ore salutant,

Pars condit terrae atque hiemi male credit iniquae;

Emicat agmen agens segetique infertur abactae,

170

Vt nunc iam videas, nunc iam vidisse putaris.

In medio positis clauduntur ovilia saeptis,

Balat ovis vacuam ad mulctram et se calce tuetur,

Vpilio at geminis sudans premit hubera palmis;

Effluit hinc illinc tepidus liquor, adiuvat uxor,

175

Blanditurque viro mulgetque incincta capellam,

Et cava fumanti spumant mulctralia lacte;

Filia parva focum bucca excitat, effurit intus

Lactea vis, florem inde legunt trepidantis aheni;

Post, ubi concrevit liquor ac deferbuit humor,

180

Tunc parco sale contingunt honerantque canistris,

Decoctusque novo lentescit caseus orbe.

Circumstat pecus ignavum fucusque culexque,

Quos fumo puer aut ramo frondente coercet

Sedulus. Ipsa suo variatur tela colore,

185

Egregium dominae quondam ac memorabile munus.

Non arbor frondosa cavis sic vallibus, hortis

Sic mediis protenta cucurbita, non adeo grex

Altilium dum scalpit humi sequiturque parentem

Oblectant oculos et corda liquentia mulcent:

190

Tale decus telae, talem praescribit honorem.

Hos ego, cara soror, vidi novique Oriarchas.

Murronem fama est cum coniuge Tifatea

Adventare etiam et centum properare quadrigis,

Ilice frondentem caput et colla ilice cinctum;

195

Hunc centum ciceris grummos totidemque phaseli

Convectare fabaeque ingentes volvere acervos

Horreaque annosae cereris; tum praela trecenta,

Et vini fontem atque lacus lenaeidos undae

Curribus effluere, stagnare liquoribus arva

200

Baccheis, ipsum ex alta fluitare Caserta

Euchion, in laticemque lyaeum abiisse Casoram.

Vxorem vero assuetam Marcinida soli

Et lini cultricem olerumque et cannapis, illam

Et properare iter et rhedas agitare volantes.

205

Ne qua sit thalamis per se mora, ne, mea, ne tu

Crede aliam, seu vere fabis, aestate phaselo

Fortius insudare atque invigilare colentem.

Ipsa et acu insutas vestes iunco atque genista

Dat dominae, ipse et crateras novum opus Faberontae

210

Legit herae et triplicem palmae de fronde coronam,

Fictiliumque operum decus immortale mitellam

Intinctamque croco et frondenti bacchare cinctam.

Et mihi iuncta fide et ceparum Pulvica cura

Hoc et idem mea Panicoclis studiosa lupini

215

Adventare refert socia cum gente Vesevum,

Oblitum cladisque suae veterumque malorum,

Finitimosque heroas, et alta ex arce Cicalae

Hircosum Capreonem hirco nymphaque creatum

Succinctum rapis et amictum tempora porro.

220

Curribus hunc corbes atque horrea avellanarum

Devehere, ipsum huda referentem carmen avena:

"Rura meam te, Amarylli, tenent, ego vector in urbem;

Dum redeo simul et peponos cole et allia velle.

Ex urbe, o Amarylli, tibi nova munera porto,

225

Fusosque flavamque colum pictosque cothurnos."

Alternant socii atque iterant nova carmina valles:

"Nos dominae siliquas et corna rubentia, felix

Oscula Sebethus feret et feret oscula virgo.

Nos ferimus dulcem peponum et melimela beatis;

230

Hi peponum et melimela legent thalamoque toroque."

Ipse autem monte e summo sua dona Vesevus

Devectat trivium ad vetus Artusique macellum,

Invectusque asino spargit sua munera plebi

Delicias ruris, post et digitalia et aptos

235

Verticulos fuso et tinnuleas volsellas.

Plebs plaudit, varioque asinum clamore salutant,

Brasiculisque apioque ferum nucibusque coronant.

Mox vecti gravibusque rotant vinalia contis

Plena horno, plena et bimo nitrata quadrimo;

240

Illa ruunt, ipse ex asino sua munera laudat,

Laudantem plausu sequitur vesuina iuventus,

Dissultantque cavae, favet et de vallibus echo.

Lepidina

Qua facie, mea Planuri, quo est ore Vesevus?

Planuris

Porticia hoc mihi fida comes narrare solebat,

245

Carmeli simul ad fontem dum rapa lavamus:

Ventre quidem modico, at medio de pectore gibbum

Protendit, quanta est Baviae cretatilis olla,

Qua miscet suibus pultes farcitque catinum;

Quodque pudet, nullas res hic habet et caret illis,

250

Pro quibus intumuit cucumis niger; inde Napaeae

Hunc rident, rident et Oreades; ille superbum

Nutat et inflexo quassat nigra tempora cornu,

Quod longe horrescit setis hinc inde reflexis.

At calvum caput, et nullo vestitur amictu;

255

Stant mento sentes, horrentque ad pectora dumi.

Ah vereor, soror, et dicam tamen: huius ab ore

Curvantur geminae sannae, quarum altera pontum

Tetra petit fluctusque ferox et litora verrit,

Altera Sarastris fauces, saxa horrida Sarni,

260

Ac tantum non...

Lepidina

                                 Ah soror, ah mea, desine et istos

Enarrare Oriarchas: en venit aurea pompa,

En cultae Dryades, comptae quoque Oreades adsunt,

Et choreas agitare pares et dicere versus.