Alessandro Braccesi carmina varia, 8

Testo base di riferimento: A. Perosa, 1943

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


8. Thomae Baldinocto

Chartarum nuper veterum fragmenta volutans,

      Baldinocte, meum dulce sodalitium,

Invenio quae tu misisti carmina dudum,

      Perpetuum nostrae pignus amicitiae,

5

In quibus agnovi studium mentemque benignam

      Vsque tuam, Thomas, et vetus officium.

Laudis enim tribuis tantum, super inclyta vexit

      Astra viros quantum phama perexiguos,

Et celebris quantum mortalia pectora divis

10

      Musa renascenti praetulit ingenio.

Maxima pars igitur nostri tibi debita iuris

      Est, merito quo tu fungeris imperio.

Talibus et quanquam non sum praefulgidus instar,

      Me tamen haec pietas ducit in arbitrium,

15

Quae facit, ut quaecunque subit per tempora rerum

      Grata, recens habear fervidus obsequiis,

Atque libens patior tanto pulsatus honore,

      Quem praecone beat gloria multiplicem.

Pleias ab Haemoniis quondam labefacta pusillis

20

      Maxima pro meritis dona dedit minimis;

[Clara Matuntheis etiam pia munera lustris

      Opplevit Rhodopes inscia Parthenopem.]

Divus Alexander parvis donatus erinis

      Obtulit in Scythiis oppida Merotiden.

25

Et nos haec eadem grati monimenta daremus

      Vsque viri tantis consona mysteriis,

Sed tenues adsunt nimium, carissime, vires,

      Frater, et insignes debilitant animos:

Braccius at quicquid tamen est tibi deditus omni

30

      Tempore gratari percupit ulterius.